Numbers 7:1-9

1 factum est autem in die qua conplevit Moses tabernaculum et erexit illud unxitque et sanctificavit cum omnibus vasis suis altare similiter et vasa eius
2 obtulerunt principes Israhel et capita familiarum qui erant per singulas tribus praefecti eorum qui numerati fuerant
3 munera coram Domino sex plaustra tecta cum duodecim bubus unum plaustrum obtulere duo duces et unum bovem singuli obtuleruntque ea in conspectu tabernaculi
4 ait autem Dominus ad Mosen
5 suscipe ab eis ut serviant in ministerio tabernaculi et tradas ea Levitis iuxta ordinem ministerii sui
6 itaque cum suscepisset Moses plaustra et boves tradidit eos Levitis
7 duo plaustra et quattuor boves dedit filiis Gerson iuxta id quod habebant necessarium
8 quattuor alia plaustra et octo boves dedit filiis Merari secundum officia et cultum suum sub manu Ithamar filii Aaron sacerdotis
9 filiis autem Caath non dedit plaustra et boves quia in sanctuario serviunt et onera propriis portant umeris
The Latin Vulgate is in the public domain.