Proverbs 12:1-10

1 qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est
2 qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit
3 non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur
4 mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit
5 cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia
6 verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos
7 verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
8 doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui
9 melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane
10 novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia

Images for Proverbs 12:1-10

The Latin Vulgate is in the public domain.