Proverbs 19:4-14

4 divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos habuit separantur
5 testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur non effugiet
6 multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti
7 fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil habebit
8 qui autem possessor est mentis diligit animam suam et custos prudentiae inveniet bona
9 testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia peribit
10 non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus
11 doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua praetergredi
12 sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super herbam ita hilaritas eius
13 dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier
14 domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie uxor prudens

Images for Proverbs 19:4-14

The Latin Vulgate is in the public domain.