Proverbs 28:12-22

12 in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum
13 qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur
14 beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum
15 leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem
16 dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius
17 hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet
18 qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel
19 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate
20 vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens
21 qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem
22 vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei
The Latin Vulgate is in the public domain.