Proverbs 6:23-33

23 quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae increpatio disciplinae
24 ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua extraneae
25 non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris nutibus illius
26 pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri pretiosam animam capit
27 numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut vestimenta illius non ardeant
28 aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius
29 sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus cum tetigerit eam
30 non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim ut esurientem impleat animam
31 deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet
32 qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam suam
33 turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium illius non delebitur
The Latin Vulgate is in the public domain.