Psalms 49:1-11

1 psalmus Asaph Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum
2 ex Sion species decoris eius
3 Deus manifeste veniet Deus noster et non silebit ignis in conspectu eius exardescet et in circuitu eius tempestas valida
4 advocabit caelum desursum et terram discernere populum suum
5 congregate illi sanctos eius qui ordinant testamentum eius super sacrificia
6 et adnuntiabunt caeli iustitiam eius quoniam Deus iudex est diapsalma
7 audi populus meus et loquar tibi Israhel et testificabor tibi Deus Deus tuus ego sum
8 non in sacrificiis tuis arguam te holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper
9 non accipiam de domo tua vitulos neque de gregibus tuis hircos
10 quoniam meae sunt omnes ferae silvarum iumenta in montibus et boves
11 cognovi omnia volatilia caeli et pulchritudo agri mecum est
The Latin Vulgate is in the public domain.