Psalms 68:14-24

14 ego vero orationem meam ad te Domine tempus beneplaciti Deus in multitudine misericordiae tuae exaudi me in veritate salutis tuae
15 eripe me de luto ut non infigar liberer ab his qui oderunt me et de profundis aquarum
16 non me demergat tempestas aquae neque absorbeat me profundum neque urgeat super me puteus os suum
17 exaudi me Domine quoniam benigna est misericordia tua secundum multitudinem miserationum tuarum respice me
18 et ne avertas faciem tuam a puero tuo quoniam tribulor velociter exaudi me
19 intende animae meae et libera eam propter inimicos meos eripe me
20 tu scis inproperium meum et confusionem et reverentiam meam
21 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me inproperium expectavit cor meum et miseriam et sustinui qui simul contristaretur et non fuit et qui consolaretur et non inveni
22 et dederunt in escam meam fel et in siti mea potaverunt me aceto
23 fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum et in retributiones et in scandalum
24 obscurentur oculi eorum ne videant et dorsum eorum semper incurva
The Latin Vulgate is in the public domain.