Romans 13:8-14

8 nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis qui enim diligit proximum legem implevit
9 nam non adulterabis non occides non furaberis non concupisces et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur diliges proximum tuum tamquam te ipsum
10 dilectio proximo malum non operatur plenitudo ergo legis est dilectio
11 et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere nunc enim propior est nostra salus quam cum credidimus
12 nox praecessit dies autem adpropiavit abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis
13 sicut in die honeste ambulemus non in comesationibus et ebrietatibus non in cubilibus et inpudicitiis non in contentione et aemulatione
14 sed induite Dominum Iesum Christum et carnis curam ne feceritis in desideriis
The Latin Vulgate is in the public domain.