Susanna 1:9-19

9 et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur iudiciorum iustorum.
10 Erant ergo ambo vulnerati amore eius, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum:
11 erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea:
12 et observabant quotidie solicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum:
13 Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi recesserunt a se.
14 Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam.
15 Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario: æstus quippe erat:
16 et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam.
17 Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.
18 Et fecerunt sicut præceperat: clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ iusserat. nesciebantque senes intus esse absconditos.
19 Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt:
The Latin Vulgate is in the public domain.