Tobit 11:13-21

13 tunc sumens Tobias de felle piscis linivit oculos patri suo
14 et sustinens quasi dimidiam fere horam coepit albugo ex oculis eius quasi membrana ovi egredi
15 quem adprehendens Tobias traxit ab oculis eius statimque visum recepit
16 et glorificabant Deum ipse videlicet et uxor eius et omnes qui sciebant eum
17 dicebatque Tobias benedico te Domine Deus Israhel quoniam tu castigasti me et tu sanasti me et ecce video Tobiam filium meum
18 ingressa est etiam post septem dies Sarra uxor filii eius et omnes familiae et pecora sana et cameli et pecunia multa uxoris sed et alia pecunia quam receperat a Gabelo
19 et narravit parentibus suis omnia beneficia Dei quae fecisset circa eum per hominem qui eum duxerat
20 veneruntque Achior et Nabath consobrini Tobiae gaudentes ad Tobin congratulantes ei de omnibus bonis quae circa illum ostenderat Deus
21 et per septem dies epulantes omnes gaudio magno gavisi sunt
The Latin Vulgate is in the public domain.