Tobit 13:10-20

10 benedicite Dominum omnes electi eius agite dies laetitiae et confitemini illi
11 Hierusalem civitas Dei castigavit te Dominus in operibus manuum tuarum
12 confitere Domino in bonis et benedic Deum saeculorum ut reaedificet in te tabernaculum suum et revocet ad te omnes captivos et gaudeas in omnia saecula saeculorum
13 luce splendida fulgebis et omnes fines terrae adorabunt te
14 nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt Dominum in te et terram tuam in sanctificatione habebunt
15 nomen magnum invocabunt in te
16 maledicti erunt qui contempserint te et condemnati erunt omnes qui blasphemaverint te benedictique erunt qui aedificaverint te
17 tu autem laetaberis in filiis tuis quoniam omnes benedicentur et congregabuntur ad Dominum
18 beati omnes qui diligunt te et qui gaudent super pace tua
19 anima mea benedic Dominum quoniam liberavit Hierusalem civitatem suam
20 beatus ero si fuerint reliquiae seminis mei ad videndam claritatem Hierusalem
The Latin Vulgate is in the public domain.