Tobit 2:13-23

13 nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit et mandata eius custodierit non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis evenerit ei
14 sed inmobilis in Dei timore permansit agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae
15 nam sicut beato Iob insultabant reges ita isti parentes et cognati eius et inridebant vitam eius dicentes
16 ubi est spes tua pro qua elemosynas et sepulturas faciebas
17 Tobias vero increpabat eos dicens nolite ita loqui
18 quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo
19 Anna vero uxor eius ibat ad textrinum opus cotidie et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat deferebat
20 unde factum est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi
21 cuius cum vocem balantis vir eius audisset dixit videte ne forte furtivus sit reddite eum dominis suis quia non licet nobis ex furto aliquid aut edere aut contingere
22 ad haec uxor eius irata respondit manifeste vana facta est spes tua et elemosynae tuae modo paruerunt
23 atque his et aliis huiusmodi verbis exprobrabat ei
The Latin Vulgate is in the public domain.