Tobit 2:2-12

2 dixit filio suo vade et adduc aliquos ex tribu nostra timentes Deum et epulentur nobiscum
3 cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis Israhel iugulatum iacere in platea statimque exiliens de accubitu suo relinquens prandium ieiunus pervenit ad corpus
4 tollensque illud portavit ad domum suam occulte ut dum sol occubuisset caute sepeliret eum
5 cumque occultasset corpus manducavit panem cum luctu et tremore
6 memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos prophetam dies festi vestri convertentur in lamentationem et luctum
7 cum vero sol occubuisset abiit et sepelevit eum
8 arguebant autem illum omnes proximi sui dicentes iam huius rei causa interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium et iterum sepelis mortuos
9 sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea
10 contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura veniens domum iactasset se iuxta parietem et obdormisset
11 ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora insiderent super oculos eius fieretque caecus
12 hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi ut posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti Iob
The Latin Vulgate is in the public domain.