Tobit 2:9-19

9 sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus sepeliebat ea
10 contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura veniens domum iactasset se iuxta parietem et obdormisset
11 ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora insiderent super oculos eius fieretque caecus
12 hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi ut posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti Iob
13 nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit et mandata eius custodierit non est contristatus contra Deum quod plaga caecitatis evenerit ei
14 sed inmobilis in Dei timore permansit agens gratias Deo omnibus diebus vitae suae
15 nam sicut beato Iob insultabant reges ita isti parentes et cognati eius et inridebant vitam eius dicentes
16 ubi est spes tua pro qua elemosynas et sepulturas faciebas
17 Tobias vero increpabat eos dicens nolite ita loqui
18 quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo
19 Anna vero uxor eius ibat ad textrinum opus cotidie et de labore manuum suarum victum quem consequi poterat deferebat
The Latin Vulgate is in the public domain.