Tobit 4:1-9

1 igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori potuisset vocavit ad se Tobiam filium suum
2 dixitque ei audi fili mi verba oris mei et ea in corde tuo quasi fundamentum construe
3 cum acceperit Deus animam meam corpus meum sepeli et honorem habebis matri tuae omnibus diebus vitae eius
4 memor enim esse debes quae et quanta pericula passa sit propter te in utero suo
5 cum autem et ipsa conpleverit tempus vitae suae sepelies eam circa me
6 omnibus autem diebus vitae tuae Deum in mente habe et cave ne aliquando peccato consentias et praetermittas praecepta Dei nostri
7 ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies Domini
8 quomodo potueris ita esto misericors
9 si multum tibi fuerit abundanter tribue si exiguum fuerit etiam exiguum libenter inpertire stude
The Latin Vulgate is in the public domain.