Tobit 5:5-15

5 tunc egressus Tobias invenit iuvenem splendidum stantem praecinctum et quasi paratum ad ambulandum
6 et ignorans quod angelus Dei esset salutavit eum et dixit unde te habemus bone iuvenis
7 at ille respondit ex filiis Israhel et Tobias dixit ei nosti viam quae ducit in regionem Medorum
8 cui respondit novi et omnia itinera eius frequenter ambulavi et mansi apud Gabelum fratrem nostrum qui moratur in Rages civitate Medorum quae posita est in monte Exbathanis
9 cui Tobias ait sustine me obsecro donec haec ipsa nuntiem patri meo
10 tunc ingressus indicavit universa haec patri suo super quae admiratus pater rogat ut introiret ad eum
11 ingressus itaque salutavit eum et dixit gaudium tibi semper sit
12 et Tobias ait quale mihi gaudium erit qui in tenebris sedeo et lumen caeli non video
13 cui ait iuvenis forti animo esto in proximo est ut a Deo cureris
14 dixit itaque illi Tobias numquid poteris perducere filium meum ad Gabelum in Rages Medorum et cum redieris restituam tibi mercedem tuam
15 et dixit ei angelus ego eum ducam et reducam ad te
The Latin Vulgate is in the public domain.