Wisdom 10:11-21

11 in fraude circumvenientium illum adfuit et honestum illum fecit
12 custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia
13 haec venditum iustum non dereliquit sed a peccatoribus liberavit illum descendit cum illo in foveam
14 et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem aeternam
15 haec populum iustum et semen sine querella liberavit a nationibus quae illum conprimebant
16 intravit in animam servi Domini et stetit contra reges horrendos in portentis et signis
17 et reddidit iustis mercedem laborum suorum et deduxit illos in via mirabili et fuit illis in velamento diei et in luce stellarum nocte
18 transtulit illos mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam
19 inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos ideo iusti tulerunt spolia impiorum
20 et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum et victricem manum tuam laudaverunt pariter
21 quoniam sapientia aperuit os mutorum et linguas infantium fecit dissertas
The Latin Vulgate is in the public domain.