Wisdom 10:5-15

5 haec et in consensu nequitiae cum se nationes contulissent scivit iustum et servavit sine querella Deo et in filii misericordia fortem custodivit
6 haec iustum a pereuntibus impiis liberavit fugientem descendentem ignem in Pentapoli
7 cuius in testimonium nequitiae fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis animae memoria stans figmentum salis
8 sapientiam enim praetereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientiae suae reliquerunt hominibus memoriam ut in his quae peccaverunt nec latere potuissent
9 sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberavit
10 haec profugum irae fratris iustum deduxit per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit illum in laboribus et conplevit labores illius
11 in fraude circumvenientium illum adfuit et honestum illum fecit
12 custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit eum et certamen forte dedit illi ut vinceret ut sciret quoniam omnium potentior est sapientia
13 haec venditum iustum non dereliquit sed a peccatoribus liberavit illum descendit cum illo in foveam
14 et in vinculis non dereliquit illum donec adferret illi sceptrum regni et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt ipsum et dedit illi claritatem aeternam
15 haec populum iustum et semen sine querella liberavit a nationibus quae illum conprimebant
The Latin Vulgate is in the public domain.