Wisdom 12:1-9

1 bonus enim spiritus tuus est in omnibus
2 propter quod hos qui exerrant partibus corripis et de quibus peccant admonens adloqueris ut relicta malitia credant in te Domine
3 et illos enim antiquos inhabitatores sanctae tuae terrae odiens
4 quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina et sacrificia iniusta
5 et filiorum necatores sine misericordia et comestores viscerum hominum devorationem et sanguinis a medio sacramento tuo
6 et auctores parentes animarum inauxiliatarum voluisti perdere per manus parentum nostrorum
7 ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei quae tibi omnium carior est terra
8 sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim exterminarent
9 non quia inpotens eras in bello subicere impios iustis aut bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare
The Latin Vulgate is in the public domain.