Wisdom 19:14-20

14 et non solum hoc sed et alius quis respectus erit illorum quoniam inviti recipiebant extraneos
15 qui autem cum laetitia receperunt hos qui eisdem usi erant iustitiis saevissimis adflixerunt doloribus
16 percussi sunt autem caecitate sicut illi in foribus iusti cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque ostii sui transitum quaerebat
17 in se enim elementa dum convertuntur sicut in organo qualitatis sonus inmutatur et omnia suum sonum custodiunt unde est aestimare et ex ipso certo visu
18 agrestia enim in aquatica convertebantur et quaecumque erant natantia in terram transiebant
19 ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis naturae obliviscebatur
20 flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam quae facile dissolvitur sicut glacies bonam escam in omnibus enim Domine magnificasti populum tuum et honorasti et non despexisti in omni tempore et in omni loco adsistens eis.
The Latin Vulgate is in the public domain.