Wisdom 3:4-14

4 et si coram hominibus tormenta passi sunt spes illorum inmortalitate plena est
5 et in paucis vexati in multis bene disponentur quoniam Deus tentavit illos et invenit illos dignos se
6 tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos et in tempore erit respectus illorum
7 fulgebunt et tamquam scintillae in harundineto discurrent
8 iudicabunt nationes et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum
9 qui confidunt in illum intellegent veritatem et fideles in dilectione adquiescent illi quoniam donum et pax est electis illius
10 impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt
11 sapientiam enim et disciplinam qui abicit infelix est et vacua est spes illorum et labores sine fructu et inhabitabilia opera illorum sunt
12 mulieres eorum insensatae sunt et nequissimi filii eorum
13 maledicta creatura illorum quoniam felix sterilis incoinquinata quae non scivit torum in delicto habebit fructum in respectione animarum
14 et spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima dabitur enim illi fidei donum electum et sors in templo Domini acceptissima
The Latin Vulgate is in the public domain.