Wisdom 5:1-11

1 tunc stabunt iusti in magna constantia adversus eos qui se angustaverunt et qui abstulerunt labores illorum
2 videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperatae salutis
3 dicent inter se paenitentiam agentes et per angustiam spiritus gementes hi sunt quos habuimus aliquando in risu et in similitudine inproperii
4 nos insensati vitam illorum aestimabamus insaniam et finem illorum sine honore
5 quomodo conputati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est
6 ergo erravimus a via veritatis et iustitiae lumen non luxit nobis et sol non est ortus nobis
7 lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles viam autem Domini ignoravimus
8 quid nobis profuit superbia aut quid divitiarum iactatio contulit nobis
9 transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens
10 et tamquam navis quae pertransit fluctuantem aquam cuius cum praeterierit non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus
11 aut avis quae transvolat in aere nullum invenitur argumentum itineris illius sed tantum sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius
The Latin Vulgate is in the public domain.