Wisdom 5:7-17

7 lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles viam autem Domini ignoravimus
8 quid nobis profuit superbia aut quid divitiarum iactatio contulit nobis
9 transierunt omnia illa tamquam umbra et tamquam nuntius percurrens
10 et tamquam navis quae pertransit fluctuantem aquam cuius cum praeterierit non est vestigium invenire neque semitam carinae illius in fluctibus
11 aut avis quae transvolat in aere nullum invenitur argumentum itineris illius sed tantum sonitus est alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius
12 aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum divisus aer continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius
13 sic et nos nati continuo desivimus esse et virtutis quidem signum nullum valuimus ostendere in malignitate autem nostra consumpti sumus
14 talia dixerunt et peccaverunt
15 quoniam spes impii tamquam lanugo est quae a vento tollitur et tamquam spuma gracilis quae a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus est et tamquam memoria hospitis unius diei praetereuntis
16 iusti autem in perpetuum vivent et apud Dominum est merces eorum et cogitatio illorum apud Altissimum
17 ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini quoniam dextera sua teget eos et brachio suo defendet illos
The Latin Vulgate is in the public domain.