Wisdom 6:2-12

2 audite ergo reges et intellegite discite iudices finium terrae
3 praebete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum
4 quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur
5 quoniam cum essetis ministri regni illius non recte iudicastis neque custodistis legem iustitiae neque secundum voluntatem Dei ambulastis
6 horrende et cito apparebit vobis quoniam iudicium durissimum in his qui praesunt fiet
7 exiguo enim conceditur misericordia potentes autem potenter tormenta patientur
8 non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus nec reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et aequaliter cura est illi pro omnibus
9 fortioribus autem fortior instat cruciatio
10 ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis
11 qui enim custodierint iusta iuste iustificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant
12 concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam
The Latin Vulgate is in the public domain.