Wisdom 7:22-30

22 est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere
23 humanus stabilis certus securus omnem habens virtutem omnia prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos subtiles
24 omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia adtingit autem ubique et capit propter suam munditiam
25 vapor est enim virtutis Dei et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in illa incurrit
26 candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei maiestatis et imago bonitatis illius
27 et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia innovat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit
28 neminem enim diligit Deus nisi eum qui cum sapientia inhabitat
29 est enim haec speciosior sole et super omnem stellarum dispositionem luci conparata invenitur prior
30 illi enim succedit nox sapientiam autem non vincit malitia
The Latin Vulgate is in the public domain.