Wisdom 7:3-13

3 et ego natus accepi communem aerem et in similiter factam decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans
4 in involumentis nutritus sum et curis magnis
5 nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium
6 unus ergo introitus est omnibus ad vitam et similis exitus
7 propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et venit in me spiritus sapientiae
8 et praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse duxi in conparatione illius
9 nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum aestimabitur argentum in conspectu illius
10 super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius
11 venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius
12 et laetatus sum in omnibus quoniam antecedebat ista sapientia et ignorabam quoniam horum omnium mater est
13 quam sine fictione didici et sine invidia communico et honestatem illius non abscondo
The Latin Vulgate is in the public domain.