Wisdom 8:15-21

15 timebunt me audientes reges horrendi in multitudine videbor bonus et in bello fortis
16 intrans in domum meam conquiescam cum illa non enim habet amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus ipsius sed laetitiam et gaudium
17 haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam inmortalitas est in cogitatione sapientiae
18 et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum illius honestas sine defectione et in certamine loquellae illius sapientia et praeclaritas in communicatione sermonum ipsius circuibam quaerens ut mihi illam adsumerem
19 puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam
20 et cum essem magis bonus veni ad corpus incoinquinatum
21 et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis praecordiis meis
The Latin Vulgate is in the public domain.