Zechariah 8:10-20

10 siquidem ante dies illos merces hominum non erat nec merces iumentorum erat neque introeunti et exeunti erat pax prae tribulatione et dimisi omnes homines unumquemque contra proximum suum
11 nunc autem non iuxta dies priores ego faciam reliquiis populi huius dicit Dominus exercituum
12 sed semen pacis erit vinea dabit fructum suum et terra dabit germen suum et caeli dabunt rorem suum et possidere faciam reliquias populi huius universa haec
13 et erit sicut eratis maledictio in gentibus domus Iuda et domus Israhel sic salvabo vos et eritis benedictio nolite timere confortentur manus vestrae
14 quia haec dicit Dominus exercituum sicut cogitavi ut adfligerem vos cum ad iracundiam provocassent patres vestri me dicit Dominus
15 et non sum misertus sic conversus cogitavi in diebus istis ut benefaciam Hierusalem et domui Iuda nolite timere
16 haec sunt ergo verba quae facietis loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo veritatem et iudicium pacis iudicate in portis vestris
17 et unusquisque malum contra amicum suum ne cogitetis in cordibus vestris et iuramentum mendax ne diligatis omnia enim haec sunt quae odi dicit Dominus
18 et factum est verbum Domini exercituum ad me dicens
19 haec dicit Dominus exercituum ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit domui Iuda in gaudium et in laetitiam et in sollemnitates praeclaras veritatem tantum et pacem diligite
20 haec dicit Dominus exercituum usquequo veniant populi et habitent in civitatibus multis

Images for Zechariah 8:10-20

The Latin Vulgate is in the public domain.