Genesis 16; Genesis 17; Genesis 18

Viewing Multiple Passages

Genesis 16

1 igitur Sarai uxor Abram non genuerat liberos sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar
2 dixit marito suo ecce conclusit me Dominus ne parerem ingredere ad ancillam meam si forte saltem ex illa suscipiam filios cumque ille adquiesceret deprecanti
3 tulit Agar Aegyptiam ancillam suam post annos decem quam habitare coeperant in terra Chanaan et dedit eam viro suo uxorem
4 qui ingressus est ad eam at illa concepisse se videns despexit dominam suam
5 dixitque Sarai ad Abram inique agis contra me ego dedi ancillam meam in sinum tuum quae videns quod conceperit despectui me habet iudicet Dominus inter me et te
6 cui respondens Abram ecce ait ancilla tua in manu tua est utere ea ut libet adfligente igitur eam Sarai fugam iniit
7 cumque invenisset illam angelus Domini iuxta fontem aquae in solitudine qui est in via Sur
8 dixit ad eam Agar ancilla Sarai unde venis et quo vadis quae respondit a facie Sarai dominae meae ego fugio
9 dixitque ei angelus Domini revertere ad dominam tuam et humiliare sub manibus ipsius
10 et rursum multiplicans inquit multiplicabo semen tuum et non numerabitur prae multitudine
11 ac deinceps ecce ait concepisti et paries filium vocabisque nomen eius Ismahel eo quod audierit Dominus adflictionem tuam
12 hic erit ferus homo manus eius contra omnes et manus omnium contra eum et e regione universorum fratrum suorum figet tabernacula
13 vocavit autem nomen Domini qui loquebatur ad eam Tu Deus qui vidisti me dixit enim profecto hic vidi posteriora videntis me
14 propterea appellavit puteum illum puteum Viventis et videntis me ipse est inter Cades et Barad
15 peperitque Abrae filium qui vocavit nomen eius Ismahel
16 octoginta et sex annorum erat quando peperit ei Agar Ismahelem
The Latin Vulgate is in the public domain.

Genesis 17

1 postquam vero nonaginta et novem annorum esse coeperat apparuit ei Dominus dixitque ad eum ego Deus omnipotens ambula coram me et esto perfectus
2 ponamque foedus meum inter me et te et multiplicabo te vehementer nimis
3 cecidit Abram pronus in faciem
4 dixitque ei Deus ego sum et pactum meum tecum erisque pater multarum gentium
5 nec ultra vocabitur nomen tuum Abram sed appellaberis Abraham quia patrem multarum gentium constitui te
6 faciamque te crescere vehementissime et ponam in gentibus regesque ex te egredientur
7 et statuam pactum meum inter me et te et inter semen tuum post te in generationibus suis foedere sempiterno ut sim Deus tuus et seminis tui post te
8 daboque tibi et semini tuo terram peregrinationis tuae omnem terram Chanaan in possessionem aeternam eroque Deus eorum
9 dixit iterum Deus ad Abraham et tu ergo custodies pactum meum et semen tuum post te in generationibus suis
10 hoc est pactum quod observabitis inter me et vos et semen tuum post te circumcidetur ex vobis omne masculinum
11 et circumcidetis carnem praeputii vestri ut sit in signum foederis inter me et vos
12 infans octo dierum circumcidetur in vobis omne masculinum in generationibus vestris tam vernaculus quam empticius circumcidetur et quicumque non fuerit de stirpe vestra
13 eritque pactum meum in carne vestra in foedus aeternum
14 masculus cuius praeputii caro circumcisa non fuerit delebitur anima illa de populo suo quia pactum meum irritum fecit
15 dixit quoque Deus ad Abraham Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai sed Sarram
16 et benedicam ei et ex illa dabo tibi filium cui benedicturus sum eritque in nationes et reges populorum orientur ex eo
17 cecidit Abraham in faciem et risit dicens in corde suo putasne centenario nascetur filius et Sarra nonagenaria pariet
18 dixitque ad Deum utinam Ismahel vivat coram te
19 et ait Deus ad Abraham Sarra uxor tua pariet tibi filium vocabisque nomen eius Isaac et constituam pactum meum illi in foedus sempiternum et semini eius post eum
20 super Ismahel quoque exaudivi te ecce benedicam ei et augebo et multiplicabo eum valde duodecim duces generabit et faciam illum in gentem magnam
21 pactum vero meum statuam ad Isaac quem pariet tibi Sarra tempore isto in anno altero
22 cumque finitus esset sermo loquentis cum eo ascendit Deus ab Abraham
23 tulit autem Abraham Ismahelem filium suum et omnes vernaculos domus suae universosque quos emerat cunctos mares ex omnibus viris domus suae et circumcidit carnem praeputii eorum statim in ipsa die sicut praeceperat ei Deus
24 nonaginta novem erat annorum quando circumcidit carnem praeputii sui
25 et Ismahel filius eius tredecim annos impleverat tempore circumcisionis suae
26 eadem die circumcisus est Abraham et Ismahel filius eius
27 et omnes viri domus illius tam vernaculi quam empticii et alienigenae pariter circumcisi sunt
The Latin Vulgate is in the public domain.

Genesis 18

1 apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei
2 cumque elevasset oculos apparuerunt ei tres viri stantes propter eum quos cum vidisset cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi et adoravit in terra
3 et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum tuum
4 sed adferam pauxillum aquae et lavate pedes vestros et requiescite sub arbore
5 ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus es
6 festinavit Abraham in tabernaculum ad Sarram dixitque ei adcelera tria sata similae commisce et fac subcinericios panes
7 ipse vero ad armentum cucurrit et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum deditque puero qui festinavit et coxit illum
8 tulit quoque butyrum et lac et vitulum quem coxerat et posuit coram eis ipse vero stabat iuxta eos sub arbore
9 cumque comedissent dixerunt ad eum ubi est Sarra uxor tua ille respondit ecce in tabernaculo est
10 cui dixit revertens veniam ad te tempore isto vita comite et habebit filium Sarra uxor tua quo audito Sarra risit post ostium tabernaculi
11 erant autem ambo senes provectaeque aetatis et desierant Sarrae fieri muliebria
12 quae risit occulte dicens postquam consenui et dominus meus vetulus est voluptati operam dabo
13 dixit autem Dominus ad Abraham quare risit Sarra dicens num vere paritura sum anus
14 numquid Deo est quicquam difficile iuxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore vita comite et habebit Sarra filium
15 negavit Sarra dicens non risi timore perterrita Dominus autem non est inquit ita sed risisti
16 cum ergo surrexissent inde viri direxerunt oculos suos contra Sodomam et Abraham simul gradiebatur deducens eos
17 dixitque Dominus num celare potero Abraham quae gesturus sum
18 cum futurus sit in gentem magnam ac robustissimam et benedicendae sint in illo omnes nationes terrae
19 scio enim quod praecepturus sit filiis suis et domui suae post se ut custodiant viam Domini et faciant iustitiam et iudicium ut adducat Dominus propter Abraham omnia quae locutus est ad eum
20 dixit itaque Dominus clamor Sodomorum et Gomorrae multiplicatus est et peccatum earum adgravatum est nimis
21 descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me opere conpleverint an non est ita ut sciam
22 converteruntque se inde et abierunt Sodomam Abraham vero adhuc stabat coram Domino
23 et adpropinquans ait numquid perdes iustum cum impio
24 si fuerint quinquaginta iusti in civitate peribunt simul et non parces loco illi propter quinquaginta iustos si fuerint in eo
25 absit a te ut rem hanc facias et occidas iustum cum impio fiatque iustus sicut impius non est hoc tuum qui iudicas omnem terram nequaquam facies iudicium
26 dixitque Dominus ad eum si invenero Sodomis quinquaginta iustos in medio civitatis dimittam omni loco propter eos
27 respondens Abraham ait quia semel coepi loquar ad Dominum meum cum sim pulvis et cinis
28 quid si minus quinquaginta iustis quinque fuerint delebis propter quinque universam urbem et ait non delebo si invenero ibi quadraginta quinque
29 rursumque locutus est ad eum sin autem quadraginta inventi fuerint quid facies ait non percutiam propter quadraginta
30 ne quaeso inquit indigneris Domine si loquar quid si inventi fuerint ibi triginta respondit non faciam si invenero ibi triginta
31 quia semel ait coepi loquar ad Dominum meum quid si inventi fuerint ibi viginti dixit non interficiam propter viginti
32 obsecro inquit ne irascaris Domine si loquar adhuc semel quid si inventi fuerint ibi decem dixit non delebo propter decem
33 abiit Dominus postquam cessavit loqui ad Abraham et ille reversus est in locum suum
The Latin Vulgate is in the public domain.