Jeremiah 3; Jeremiah 4; Jeremiah 5; 1 Timothy 4

Viewing Multiple Passages

Jeremiah 3

1 vulgo dicitur si dimiserit vir uxorem suam et recedens ab eo duxerit virum alterum numquid revertetur ad eam ultra numquid non polluta et contaminata erit mulier illa tu autem fornicata es cum amatoribus multis tamen revertere ad me dicit Dominus
2 leva oculos tuos in directum et vide ubi non prostrata sis in viis sedebas expectans eos quasi latro in solitudine et polluisti terram in fornicationibus tuis et in malitiis tuis
3 quam ob rem prohibitae sunt stillae pluviarum et serotinus imber non fuit frons mulieris meretricis facta est tibi noluisti erubescere
4 ergo saltim amodo voca me pater meus dux virginitatis meae tu es
5 numquid irasceris in perpetuum aut perseverabis in finem ecce locuta es et fecisti mala et potuisti
6 et dixit Dominus ad me in diebus Iosiae regis numquid vidisti quae fecerit aversatrix Israhel abiit sibimet super omnem montem excelsum et sub omne lignum frondosum et fornicata est ibi
7 et dixi cum fecisset haec omnia ad me convertere et non est reversa et vidit praevaricatrix soror eius Iuda
8 quia pro eo quod moechata esset aversatrix Israhel dimisissem eam et dedissem ei libellum repudii et non timuit praevaricatrix Iuda soror eius sed abiit et fornicata est etiam ipsa
9 et facilitate fornicationis suae contaminavit terram et moechata est cum lapide et cum ligno
10 et in omnibus his non est reversa ad me praevaricatrix soror eius Iuda in toto corde suo sed in mendacio ait Dominus
11 et dixit Dominus ad me iustificavit animam suam aversatrix Israhel conparatione praevaricatricis Iuda
12 vade et clama sermones istos contra aquilonem et dices revertere aversatrix Israhel ait Dominus et non avertam faciem meam a vobis quia sanctus ego sum dicit Dominus et non irascar in perpetuum
13 tamen scito iniquitatem tuam quia in Dominum Deum tuum praevaricata es et dispersisti vias tuas alienis sub omni ligno frondoso et vocem meam non audisti ait Dominus
14 convertimini filii revertentes dicit Dominus quia ego vir vester et adsumam vos unum de civitate et duos de cognatione et introducam vos in Sion
15 et dabo vobis pastores iuxta cor meum et pascent vos scientia et doctrina
16 cumque multiplicati fueritis et creveritis in terra in diebus illis ait Dominus non dicent ultra arca testamenti Domini neque ascendet super cor neque recordabuntur illius nec visitabitur nec fiet ultra
17 in tempore illo vocabunt Hierusalem solium Domini et congregabuntur ad eam omnes gentes in nomine Domini in Hierusalem et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi
18 in diebus illis ibit domus Iuda ad domum Israhel et venient simul de terra aquilonis ad terram quam dedi patribus vestris
19 ego autem dixi quomodo ponam te in filiis et tribuam tibi terram desiderabilem hereditatem praeclaram exercituum gentium et dixi patrem vocabis me et post me ingredi non cessabis
20 sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum sic contempsit me domus Israhel dicit Dominus
21 vox in viis audita est ploratus et ululatus filiorum Israhel quoniam iniquam fecerunt viam suam obliti sunt Domini Dei sui
22 convertimini filii revertentes et sanabo aversiones vestras ecce nos venimus ad te tu enim es Dominus Deus noster
23 vere mendaces erant colles multitudo montium vere in Domino Deo nostro salus Israhel
24 confusio comedit laborem patrum nostrorum ab adulescentia nostra greges eorum et armenta eorum filios eorum et filias eorum
25 dormiemus in confusione nostra et operiet nos ignominia nostra quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri ab adulescentia nostra usque ad hanc diem et non audivimus vocem Domini Dei nostri
The Latin Vulgate is in the public domain.

Jeremiah 4

1 si converteris Israhel ait Dominus ad me convertere si abstuleris offendicula tua a facie mea non commoveberis
2 et iurabis vivit Dominus in veritate et in iudicio et in iustitia et benedicent eum gentes ipsumque laudabunt
3 haec enim dicit Dominus viro Iuda et Hierusalem novate vobis novale et nolite serere super spinas
4 circumcidimini Domino et auferte praeputia cordium vestrorum vir Iuda et habitatores Hierusalem ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam cogitationum vestrarum
5 adnuntiate in Iuda et in Hierusalem auditum facite loquimini et canite tuba in terra clamate fortiter dicite congregamini et ingrediamur civitates munitas
6 levate signum in Sion confortamini nolite stare quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam
7 ascendit leo de cubili suo et praedo gentium se levavit egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in desolationem civitates tuae vastabuntur remanentes absque habitatore
8 super hoc accingite vos ciliciis plangite et ululate quia non est aversa ira furoris Domini a nobis
9 et erit in die illa dicit Dominus peribit cor regis et cor principum et obstupescent sacerdotes et prophetae consternabuntur
10 et dixi heu heu heu Domine Deus ergone decepisti populum istum et Hierusalem dicens pax erit vobis et ecce pervenit gladius usque ad animam
11 in tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei non ad ventilandum et ad purgandum
12 spiritus plenus ex his veniet mihi et nunc ego sed loquar iudicia mea cum eis
13 ecce quasi nubes ascendet et quasi tempestas currus eius velociores aquilis equi illius vae nobis quoniam vastati sumus
14 lava a malitia cor tuum Hierusalem ut salva fias usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae
15 vox enim adnuntiantis a Dan et notum facientis idolum de monte Ephraim
16 concitate gentes ecce auditum est in Hierusalem custodes venire de terra longinqua et dare super civitates Iuda vocem suam
17 quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro quia me ad iracundiam provocavit ait Dominus
18 viae tuae et cogitationes tuae fecerunt haec tibi ista malitia tua quia amara quia tetigit cor tuum
19 ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati sunt in me non tacebo quoniam vocem bucinae audivit anima mea clamorem proelii
20 contritio super contritionem vocata est et vastata est omnis terra repente vastata sunt tabernacula mea subito pelles meae
21 usquequo videbo fugientem audiam vocem bucinae
22 quia stultus populus meus me non cognovit filii insipientes sunt et vecordes sapientes sunt ut faciant mala bene autem facere nescierunt
23 aspexi terram et ecce vacua erat et nihili et caelos et non erat lux in eis
24 vidi montes et ecce movebantur et omnes colles conturbati sunt
25 intuitus sum et non erat homo et omne volatile caeli recessit
26 aspexi et ecce Carmelus desertus et omnes urbes eius destructae sunt a facie Domini et a facie irae furoris eius
27 haec enim dicit Dominus deserta erit omnis terra sed tamen consummationem non faciam
28 lugebit terra et maerebunt caeli desuper eo quod locutus sum cogitavi et non paenituit me nec aversus sum ab eo
29 a voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas ingressi sunt ardua et ascenderunt rupes universae urbes derelictae sunt et non habitat in eis homo
30 tu autem vastata quid facies cum vestieris te coccino cum ornata fueris monili aureo et pinxeris stibio oculos tuos frustra conponeris contempserunt te amatores tui animam tuam quaerent
31 vocem enim quasi parturientis audivi angustias ut puerperae vox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas vae mihi quia defecit anima mea propter interfectos
The Latin Vulgate is in the public domain.

Jeremiah 5

1 circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium et quaerentem fidem et propitius ero eius
2 quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso iurabunt
3 Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti
4 ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam Domini iudicium Dei sui
5 ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini iudicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt iugum ruperunt vincula
6 idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum confortatae sunt aversiones eorum
7 super quo propitius tibi esse potero filii tui dereliquerunt me et iurant in his qui non sunt dii saturavi eos et moechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur
8 equi amatores et admissarii facti sunt unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat
9 numquid super his non visitabo dicit Dominus et in gente tali non ulciscetur anima mea
10 ascendite muros eius et dissipate consummationem autem nolite facere auferte propagines eius quia non sunt Domini
11 praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israhel et domus Iuda ait Dominus
12 negaverunt Dominum et dixerunt non est ipse neque veniet super nos malum gladium et famem non videbimus
13 prophetae fuerunt in ventum et responsum non fuit in eis haec ergo evenient illis
14 haec dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eos
15 ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israhel ait Dominus gentem robustam gentem antiquam gentem cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur
16 faretra eius quasi sepulchrum patens universi fortes
17 et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio
18 verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in consummationem
19 quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis haec omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non vestra
20 adnuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes
21 audi populus stulte qui non habes cor qui habentes oculos non videtis et aures et non auditis
22 me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari praeceptum sempiternum quod non praeteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus eius et non transibunt illud
23 populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans recesserunt et abierunt
24 et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo plenitudinem annuae messis custodientem nobis
25 iniquitates nostrae declinaverunt haec et peccata nostra prohibuerunt bonum a nobis
26 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros
27 sicut decipula plena avibus sic domus eorum plenae dolo ideo magnificati sunt et ditati
28 incrassati sunt et inpinguati et praeterierunt sermones meos pessime causam non iudicaverunt causam pupilli non direxerunt et iudicium pauperum non iudicaverunt
29 numquid super his non visitabo dicit Dominus aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea
30 stupor et mirabilia facta sunt in terra
31 prophetae prophetabant mendacium et sacerdotes adplaudebant manibus suis et populus meus dilexit talia quid igitur fiet in novissimo eius
The Latin Vulgate is in the public domain.

1 Timothy 4

1 Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum
2 in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiam
3 prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem
4 quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur
5 sanctificatur enim per verbum Dei et orationem
6 haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es
7 ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatem
8 nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futurae
9 fidelis sermo et omni acceptione dignus
10 in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fidelium
11 praecipe haec et doce
12 nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate
13 dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae
14 noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyterii
15 haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus
16 adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiunt
The Latin Vulgate is in the public domain.