Job 8; Job 9; Job 10; Acts 8:26-40

Viewing Multiple Passages

Job 8

1 respondens autem Baldad Suites dixit
2 usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui
3 numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est
4 etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae
5 tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus
6 si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae
7 in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis
8 interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam
9 hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram
10 et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia
11 numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua
12 cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit
13 sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit
14 non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius
15 innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget
16 humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur
17 super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur
18 si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te
19 haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur
20 Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis
21 donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo
22 qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet
The Latin Vulgate is in the public domain.

Job 9

1 et respondens Iob ait
2 vere scio quod ita sit et quod non iustificetur homo conpositus Deo
3 si voluerit contendere cum eo non poterit ei respondere unum pro mille
4 sapiens corde est et fortis robore quis restitit ei et pacem habuit
5 qui transtulit montes et nescierunt hii quos subvertit in furore suo
6 qui commovet terram de loco suo et columnae eius concutiuntur
7 qui praecipit soli et non oritur et stellas claudit quasi sub signaculo
8 qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris
9 qui facit Arcturum et Oriona et Hyadas et interiora austri
10 qui facit magna et inconprehensibilia et mirabilia quorum non est numerus
11 si venerit ad me non videbo si abierit non intellegam eum
12 si repente interroget quis respondebit ei vel quis dicere potest cur facis
13 Deus cuius resistere irae nemo potest et sub quo curvantur qui portant orbem
14 quantus ergo sum ego qui respondeam ei et loquar verbis meis cum eo
15 qui etiam si habuero quippiam iustum non respondebo sed meum iudicem deprecabor
16 et cum invocantem exaudierit me non credo quod audierit vocem meam
17 in turbine enim conteret me et multiplicabit vulnera mea etiam sine causa
18 non concedit requiescere spiritum meum et implet me amaritudinibus
19 si fortitudo quaeritur robustissimus est si aequitas iudicii nemo pro me audet testimonium dicere
20 si iustificare me voluero os meum condemnabit me si innocentem ostendere pravum me conprobabit
21 etiam si simplex fuero hoc ipsum ignorabit anima mea et taedebit me vitae meae
22 unum est quod locutus sum et innocentem et impium ipse consumit
23 si flagellat occidat semel et non de poenis innocentum rideat
24 terra data est in manu impii vultum iudicum eius operit quod si non ille est quis ergo est
25 dies mei velociores fuerunt cursore fugerunt et non viderunt bonum
26 pertransierunt quasi naves poma portantes sicut aquila volans ad escam
27 cum dixero nequaquam ita loquar commuto faciem meam et dolore torqueor
28 verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti
29 si autem et sic impius sum quare frustra laboravi
30 si lotus fuero quasi aquis nivis et fulserint velut mundissimae manus meae
31 tamen sordibus intingues me et abominabuntur me vestimenta mea
32 neque enim viro qui similis mei est respondebo nec qui mecum in iudicio ex aequo possit audiri
33 non est qui utrumque valeat arguere et ponere manum suam in ambobus
34 auferat a me virgam suam et pavor eius non me terreat
35 loquar et non timebo eum neque enim possum metuens respondere
The Latin Vulgate is in the public domain.

Job 10

1 taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae
2 dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices
3 numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves
4 numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis
5 numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora
6 ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris
7 et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere
8 manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me
9 memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me
10 nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti
11 pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me
12 vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum
13 licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris
14 si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris
15 et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria
16 et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias
17 instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me
18 quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret
19 fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum
20 numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum
21 antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine
22 terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans
The Latin Vulgate is in the public domain.

Acts 8:26-40

26 angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta
27 et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem
28 et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam
29 dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum
30 adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis
31 qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum
32 locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum
33 in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius
34 respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo
35 aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum
36 et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari
37 []
38 et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum
39 cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens
40 Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream
The Latin Vulgate is in the public domain.