Leviticus 16; Leviticus 17; Leviticus 18

Viewing Multiple Passages

Leviticus 16

1 locutusque est Dominus ad Mosen post mortem duum filiorum Aaron quando offerentes ignem alienum interfecti sunt
2 et praecepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum
3 nisi haec ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum
4 tunica linea vestietur feminalibus lineis verecunda celabit accingetur zona linea cidarim lineam inponet capiti haec enim vestimenta sunt sancta quibus cunctis cum lotus fuerit induetur
5 suscipietque ab universa multitudine filiorum Israhel duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum
6 cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua
7 duos hircos stare faciet coram Domino in ostio tabernaculi testimonii
8 mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario
9 cuius sors exierit Domino offeret illum pro peccato
10 cuius autem in caprum emissarium statuet eum vivum coram Domino ut fundat preces super eo et emittat illum in solitudinem
11 his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum
12 adsumptoque turibulo quod de prunis altaris impleverit et hauriens manu conpositum thymiama in incensum ultra velum intrabit in sancta
13 ut positis super ignem aromatibus nebula eorum et vapor operiat oraculum quod est super testimonium et non moriatur
14 tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem
15 cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem eius intra velum sicut praeceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi
16 et expiet sanctuarium ab inmunditiis filiorum Israhel et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis iuxta hunc ritum faciet tabernaculo testimonii quod fixum est inter eos in medio sordium habitationis eorum
17 nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo coetu Israhel donec egrediatur
18 cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua eius per gyrum
19 aspergensque digito septies expiet et sanctificet illud ab inmunditiis filiorum Israhel
20 postquam emundarit sanctuarium et tabernaculum et altare tunc offerat hircum viventem
21 et posita utraque manu super caput eius confiteatur omnes iniquitates filiorum Israhel et universa delicta atque peccata eorum quae inprecans capiti eius emittet illum per hominem paratum in desertum
22 cumque portaverit hircus omnes iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in deserto
23 revertetur Aaron in tabernaculum testimonii et depositis vestibus quibus prius indutus erat cum intraret sanctuarium relictisque ibi
24 lavabit carnem suam in loco sancto indueturque vestimentis suis et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac plebis rogabit tam pro se quam pro populo
25 et adipem qui oblatus est pro peccatis adolebit super altare
26 ille vero qui dimiserit caprum emissarium lavabit vestimenta sua et corpus aqua et sic ingredietur in castra
27 vitulum autem et hircum qui pro peccato fuerant immolati et quorum sanguis inlatus est ut in sanctuario expiatio conpleretur asportabunt foras castra et conburent igni tam pelles quam carnes eorum et fimum
28 et quicumque conbuserit ea lavabit vestimenta sua et carnem aqua et sic ingredietur in castra
29 eritque hoc vobis legitimum sempiternum mense septimo decima die mensis adfligetis animas vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena qui peregrinatur inter vos
30 in hac die expiatio erit vestri atque mundatio ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini
31 sabbatum enim requietionis est et adfligetis animas vestras religione perpetua
32 expiabit autem sacerdos qui unctus fuerit et cuius initiatae manus ut sacerdotio fungatur pro patre suo indueturque stola linea et vestibus sanctis
33 et expiabit sanctuarium et tabernaculum testimonii atque altare sacerdotes quoque et universum populum
34 eritque hoc vobis legitimum sempiternum ut oretis pro filiis Israhel et pro cunctis peccatis eorum semel in anno fecit igitur sicut praeceperat Dominus Mosi
The Latin Vulgate is in the public domain.

Leviticus 17

1 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israhel et dices ad eos iste est sermo quem mandavit Dominus dicens
3 homo quilibet de domo Israhel si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra
4 et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino sanguinis reus erit quasi sanguinem fuderit sic peribit de medio populi sui
5 ideo offerre debent sacerdoti filii Israhel hostias suas quas occidunt in agro ut sanctificentur Domino ante ostium tabernaculi testimonii et immolent eas hostias pacificas Domino
6 fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi testimonii et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino
7 et nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus cum quibus fornicati sunt legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum
8 et ad ipsos dices homo de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos qui obtulerit holocaustum sive victimam
9 et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam ut offeratur Domino interibit de populo suo
10 homo quilibet de domo Israhel et de advenis qui peregrinantur inter eos si comederit sanguinem obfirmabo faciem meam contra animam illius et disperdam eam de populo suo
11 quia anima carnis in sanguine est et ego dedi illum vobis ut super altare in eo expietis pro animabus vestris et sanguis pro animae piaculo sit
12 idcirco dixi filiis Israhel omnis anima ex vobis non comedet sanguinem nec ex advenis qui peregrinantur inter vos
13 homo quicumque de filiis Israhel et de advenis qui peregrinantur apud vos si venatione atque aucupio ceperit feram vel avem quibus vesci licitum est fundat sanguinem eius et operiat illum terra
14 anima enim omnis carnis in sanguine est unde dixi filiis Israhel sanguinem universae carnis non comedetis quia anima carnis in sanguine est et quicumque comederit illum interibit
15 anima quae comederit morticinum vel captum a bestia tam de indigenis quam de advenis lavabit vestes suas et semet ipsum aqua et contaminatus erit usque ad vesperum et hoc ordine mundus fiet
16 quod si non laverit vestimenta sua nec corpus portabit iniquitatem suam
The Latin Vulgate is in the public domain.

Leviticus 18

1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 loquere filiis Israhel et dices ad eos ego Dominus Deus vester
3 iuxta consuetudinem terrae Aegypti in qua habitastis non facietis et iuxta morem regionis Chanaan ad quam ego introducturus sum vos non agetis nec in legitimis eorum ambulabitis
4 facietis iudicia mea et praecepta servabitis et ambulabitis in eis ego Dominus Deus vester
5 custodite leges meas atque iudicia quae faciens homo vivet in eis ego Dominus
6 omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet ut revelet turpitudinem eius ego Dominus
7 turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non discoperies mater tua est non revelabis turpitudinem eius
8 turpitudinem uxoris patris tui non discoperies turpitudo enim patris tui est
9 turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre quae domi vel foris genita est non revelabis
10 turpitudinem filiae filii tui vel neptis ex filia non revelabis quia turpitudo tua est
11 turpitudinem filiae uxoris patris tui quam peperit patri tuo et est soror tua non revelabis
12 turpitudinem sororis patris tui non discoperies quia caro est patris tui
13 turpitudinem sororis matris tuae non revelabis eo quod caro sit matris tuae
14 turpitudinem patrui tui non revelabis nec accedes ad uxorem eius quae tibi adfinitate coniungitur
15 turpitudinem nurus tuae non revelabis quia uxor filii tui est nec discoperies ignominiam eius
16 turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis quia turpitudo fratris tui est
17 turpitudinem uxoris tuae et filiae eius non revelabis filiam filii eius et filiam filiae illius non sumes ut reveles ignominiam eius quia caro illius sunt et talis coitus incestus est
18 sororem uxoris tuae in pelicatum illius non accipies nec revelabis turpitudinem eius adhuc illa vivente
19 ad mulierem quae patitur menstrua non accedes nec revelabis foeditatem eius
20 cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione maculaberis
21 de semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch nec pollues nomen Dei tui ego Dominus
22 cum masculo non commisceberis coitu femineo quia abominatio est
23 cum omni pecore non coibis nec maculaberis cum eo mulier non subcumbet iumento nec miscebitur ei quia scelus est
24 ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt universae gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum
25 et quibus polluta est terra cuius ego scelera visitabo ut evomat habitatores suos
26 custodite legitima mea atque iudicia et non faciat ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam colonus qui peregrinatur apud vos
27 omnes enim execrationes istas fecerunt accolae terrae qui fuerunt ante vos et polluerunt eam
28 cavete ergo ne et vos similiter evomat cum paria feceritis sicut evomuit gentem quae fuit ante vos
29 omnis anima quae fecerit de abominationibus his quippiam peribit de medio populi sui
30 custodite mandata mea nolite facere quae fecerunt hii qui fuerunt ante vos et ne polluamini in eis ego Dominus Deus vester
The Latin Vulgate is in the public domain.