Psalms 17; Psalms 35; Psalms 54; Psalms 63

Viewing Multiple Passages

Psalms 17

1 in finem puero Domini David quae locutus est Domino verba cantici huius in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum eius et de manu Saul et dixit
2 diligam te Domine fortitudo mea
3 Dominus firmamentum meum et refugium meum et liberator meus Deus meus adiutor meus et sperabo in eum protector meus et cornu salutis meae et susceptor meus
4 laudans invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero
5 circumdederunt me dolores mortis et torrentes iniquitatis conturbaverunt me
6 dolores inferni circumdederunt me praeoccupaverunt me laquei mortis
7 cum tribularer invocavi Dominum et ad Deum meum clamavi exaudivit de templo %sancto; suo vocem meam et clamor meus in conspectu eius introibit in aures eius
8 et commota est et contremuit terra et fundamenta montium conturbata sunt et commota sunt quoniam iratus est eis
9 ascendit fumus in ira eius et ignis a facie eius exarsit carbones succensi sunt ab eo
10 inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius
11 et ascendit super cherubin et volavit volavit super pinnas ventorum
12 et posuit tenebras latibulum suum in circuitu eius tabernaculum eius tenebrosa aqua in nubibus aeris
13 prae fulgore in conspectu eius nubes * eius; transierunt grando et carbones ignis
14 et intonuit de caelo Dominus et Altissimus dedit vocem suam *grando et carbones ignis;
15 et misit sagittas et dissipavit eos et fulgora multiplicavit et conturbavit eos
16 et apparuerunt fontes aquarum et revelata sunt fundamenta orbis terrarum ab increpatione tua Domine ab inspiratione spiritus irae tuae
17 misit de summo et accepit me adsumpsit me de aquis multis
18 eripiet me de inimicis meis fortissimis et ab his qui oderunt me quoniam confirmati sunt super me
19 praevenerunt me in die adflictionis meae et factus est Dominus protector meus
20 et eduxit me in latitudinem salvum me faciet quoniam voluit me
21 %et; retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam %et; secundum puritatem manuum mearum retribuet mihi
22 quia custodivi vias Domini nec impie gessi a Deo meo
23 quoniam omnia iudicia eius in conspectu meo sunt et iustitias eius non reppuli a me
24 et ero inmaculatus cum eo et observabo ab iniquitate mea
25 et retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum puritatem manuum mearum in conspectu oculorum eius
26 cum sancto sanctus eris et cum viro innocente innocens eris
27 et cum electo electus eris et cum perverso perverteris
28 quoniam tu populum humilem salvum facies et oculos superborum humiliabis
29 quoniam tu inluminas lucernam meam Domine Deus meus inluminas tenebras meas
30 quoniam in te eripiar a temptatione et in Deo meo transgrediar murum
31 Deus meus inpolluta via eius eloquia Domini igne examinata protector est omnium sperantium in eum
32 quoniam quis deus praeter Dominum et quis deus praeter Deum nostrum
33 Deus qui praecingit me virtute et posuit inmaculatam viam meam
34 qui perfecit pedes meos tamquam cervorum et super excelsa statuens me
35 qui doces manus meas in proelium et posuisti arcum aereum brachia mea
36 et dedisti mihi protectionem salutis tuae et dextera tua suscepit me et disciplina tua correxit me in finem et disciplina tua ipsa me docebit
37 dilatasti gressus meos subtus me et non sunt infirmata vestigia mea
38 persequar inimicos meos et conprehendam illos et non convertar donec deficiant
39 confringam illos nec poterunt stare cadent subtus pedes meos
40 et praecinxisti me virtute ad bellum subplantasti insurgentes in me subtus me
41 et inimicos meos dedisti mihi dorsum et odientes me disperdisti
42 clamaverunt nec erat qui salvos faceret ad Dominum nec exaudivit eos
43 et comminuam illos ut pulverem ante faciem venti ut lutum platearum delebo eos
44 eripe me de contradictionibus populi constitues me in caput gentium
45 populus quem non cognovi servivit mihi in auditu auris oboedivit mihi
46 filii alieni mentiti sunt mihi filii alieni inveterati sunt et claudicaverunt a semitis suis
47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltetur Deus salutis meae
48 Deus qui dat vindictas mihi et subdidit populos sub me liberator meus de gentibus iracundis
49 et ab insurgentibus in me exaltabis me a viro iniquo eripies me
50 propterea confitebor tibi in nationibus Domine et psalmum dicam nomini tuo
51 magnificans salutes regis eius et faciens misericordiam christo suo David et semini eius usque in saeculum
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 35

1 in finem servo Domini David
2 dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius
3 quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium
4 verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret
5 iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit
6 Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes
7 iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine
8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt
9 inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos
10 quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
11 praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde
12 non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me
13 ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 54

1 in finem in carminibus intellectus David
2 exaudi Deus orationem meam et ne despexeris deprecationem meam
3 intende mihi et exaudi me contristatus sum in exercitatione mea et conturbatus sum
4 a voce inimici et a tribulatione peccatoris quoniam declinaverunt in me iniquitatem et in ira molesti erant mihi
5 cor meum conturbatum est in me et formido mortis cecidit super me
6 timor et tremor venit super me et contexit me tenebra
7 et dixi quis dabit mihi pinnas sicut columbae et volabo et requiescam
8 ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine diapsalma
9 expectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et a tempestate
10 praecipita Domine divide linguas eorum quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate
11 die et nocte circumdabit eam super muros eius et iniquitas et labor in medio eius
12 et iniustitia et non defecit de plateis eius usura et dolus
13 quoniam si inimicus maledixisset mihi sustinuissem utique et si is qui oderat me super me magna locutus fuisset abscondissem me forsitan ab eo
14 tu vero homo unianimis dux meus et notus meus
15 qui simul mecum dulces capiebas cibos in domo Dei ambulavimus cum consensu
16 veniat mors super illos et descendant in infernum viventes quoniam nequitiae in habitaculis eorum in medio eorum
17 ego %autem; ad Deum clamavi et Dominus salvabit me
18 vespere et mane et meridie narrabo et adnuntiabo et exaudiet vocem meam
19 redimet in pace animam meam ab his qui adpropinquant mihi quoniam inter multos erant mecum
20 exaudiet Deus et humiliabit illos qui est ante saecula diapsalma non enim est illis commutatio et non timuerunt Deum
21 extendit manum suam in retribuendo contaminaverunt testamentum eius
22 divisi sunt ab ira vultus eius et adpropinquavit cor illius molliti sunt sermones eius super oleum et ipsi sunt iacula
23 iacta super Dominum curam tuam et ipse te enutriet non dabit in aeternum fluctuationem iusto
24 tu vero Deus deduces eos in puteum interitus viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos ego autem sperabo in te Domine
The Latin Vulgate is in the public domain.

Psalms 63

1 in finem psalmus David
2 exaudi Deus orationem meam cum deprecor a timore inimici eripe animam meam
3 protexisti me a conventu malignantium a multitudine operantium iniquitatem
4 quia exacuerunt ut gladium linguas suas intenderunt arcum rem amaram
5 ut sagittent in occultis inmaculatum
6 subito sagittabunt eum et non timebunt firmaverunt sibi sermonem nequam narraverunt ut absconderent laqueos dixerunt quis videbit eos
7 scrutati sunt iniquitates defecerunt scrutantes scrutinio accedet homo et cor altum
8 et exaltabitur Deus sagittae parvulorum factae sunt plagae eorum
9 et infirmatae sunt contra eos linguae eorum conturbati sunt omnes qui videbant eos
10 et timuit omnis homo et adnuntiaverunt opera Dei et facta eius intellexerunt
11 laetabitur iustus in Domino et sperabit in eo et laudabuntur omnes recti corde
The Latin Vulgate is in the public domain.