18
et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo
19
dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus
20
mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem
21
qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea
22
quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
23
his ille auditis contristatus est quia dives erat valde
24
videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt
25
facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei
26
et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri
27
ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum
28
ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
29
qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei
30
et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam