Change Translation
- Recent Translations
-
Audio Available
- All Translations
-
Audio Available
Ecclesiastes 5; Ecclesiastes 6; Ecclesiastes 7; Ecclesiastes 8
Viewing Multiple Passages
Share
Settings
Ecclesiastes 5
1
ne temere quid loquaris neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo Deus enim in caelo et tu super terram idcirco sint pauci sermones tui
2
multas curas sequuntur somnia et in multis sermonibus invenitur stultitia
3
si quid vovisti Deo ne moreris reddere displicet enim ei infidelis et stulta promissio sed quodcumque voveris redde
4
multoque melius est non vovere quam post votum promissa non conplere
5
ne dederis os tuum ut peccare faciat carnem tuam neque dicas coram angelo non est providentia ne forte iratus Deus super sermone tuo dissipet cuncta opera manuum tuarum
6
ubi multa sunt somnia plurimae vanitates et sermones innumeri tu vero Deum time
7
si videris calumnias egenorum et violenta iudicia et subverti iustitiam in provincia non mireris super hoc negotio quia excelso alius excelsior est et super hos quoque eminentiores sunt alii
8
et insuper universae terrae rex imperat servienti
9
avarus non implebitur pecunia et qui amat divitias fructus non capiet ex eis et hoc ergo vanitas
10
ubi multae sunt opes multi et qui comedant eas et quid prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis
11
dulcis est somnus operanti sive parum sive multum comedat saturitas autem divitis non sinit dormire eum
12
est et alia infirmitas pessima quam vidi sub sole divitiae conservatae in malum domini sui
13
pereunt enim in adflictione pessima generavit filium qui in summa egestate erit
14
sicut egressus est nudus de utero matris suae sic revertetur et nihil auferet secum de labore suo
15
miserabilis prorsus infirmitas quomodo venit sic revertetur quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum
16
cunctis diebus vitae suae comedit in tenebris et in curis multis et in aerumna atque tristitia
17
hoc itaque mihi visum est bonum ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo quod laboravit ipse sub sole numerum dierum vitae suae quos dedit ei Deus et haec est pars illius
18
et omni homini cui dedit Deus divitias atque substantiam potestatemque ei tribuit ut comedat ex eis et fruatur parte sua et laetetur de labore suo hoc est donum Dei
19
non enim satis recordabitur dierum vitae suae eo quod Deus occupet deliciis cor eius
The Latin Vulgate is in the public domain.
Ecclesiastes 6
1
est et aliud malum quod vidi sub sole et quidem frequens apud homines
2
vir cui dedit Deus divitias et substantiam et honorem et nihil deest animae eius ex omnibus quae desiderat nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo sed homo extraneus vorabit illud hoc vanitas et magna miseria est
3
si genuerit quispiam centum et vixerit multos annos et plures dies aetatis habuerit et anima illius non utatur bonis substantiae suae sepulturaque careat de hoc ego pronuntio quod melior illo sit abortivus
4
frustra enim venit et pergit ad tenebras et oblivione delebitur nomen eius
5
non vidit solem neque cognovit distantiam boni et mali
6
etiam si duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis nonne ad unum locum properant omnia
7
omnis labor hominis in ore eius sed anima illius non impletur
8
quid habet amplius sapiens ab stulto et quid pauper nisi ut pergat illuc ubi est vita
9
melius est videre quod cupias quam desiderare quod nescias sed et hoc vanitas est et praesumptio spiritus
10
qui futurus est iam vocatum est nomen eius et scitur quod homo sit et non possit contra fortiorem se in iudicio contendere
11
verba sunt plurima multa in disputando habentia vanitatem
The Latin Vulgate is in the public domain.
Ecclesiastes 7
1
quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et tempore quo velut umbra praeterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit
2
melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis
3
melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit
4
melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis
5
cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitia
6
melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi
7
quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas
8
calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius
9
melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante
10
ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit
11
ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio
12
utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem
13
sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo
14
considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit
15
in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias
16
haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua
17
noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas
18
ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo
19
bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit
20
sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis
21
non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet
22
sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi
23
scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis
24
cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me
25
multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam
26
lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium
27
et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa
28
ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem
29
quam adhuc quaerit anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni
30
solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi
The Latin Vulgate is in the public domain.
Ecclesiastes 8
1
sapientia hominis lucet in vultu eius et potentissimus faciem illius commutavit
2
ego os regis observo et praecepta iuramenti Dei
3
ne festines recedere a facie eius neque permaneas in opere malo quia omne quod voluerit faciet
4
et sermo illius potestate plenus est nec dicere ei quisquam potest quare ita facis
5
qui custodit praeceptum non experietur quicquam mali tempus et responsionem cor sapientis intellegit
6
omni negotio tempus est et oportunitas et multa hominis adflictio
7
quia ignorat praeterita et ventura nullo scire potest nuntio
8
non est in hominis dicione prohibere spiritum nec habet potestatem in die mortis nec sinitur quiescere ingruente bello neque salvabit impietas impium
9
omnia haec consideravi et dedi cor meum in cunctis operibus quae fiunt sub sole interdum dominatur homo homini in malum suum
10
vidi impios sepultos qui etiam cum adviverent in loco sancto erant et laudabantur in civitate quasi iustorum operum sed et hoc vanitas est
11
etenim quia non profertur cito contra malos sententia absque ullo timore filii hominum perpetrant mala
12
attamen ex eo quod peccator centies facit malum et per patientiam sustentatur ego cognovi quod erit bonum timentibus Deum qui verentur faciem eius
13
non sit bonum impio nec prolongentur dies eius sed quasi umbra transeant qui non timent faciem Dei
14
est et alia vanitas quae fit super terram sunt iusti quibus multa proveniunt quasi opera egerint impiorum et sunt impii qui ita securi sunt quasi iustorum facta habeant sed et hoc vanissimum iudico
15
laudavi igitur laetitiam quod non esset homini bonum sub sole nisi quod comederet et biberet atque gauderet et hoc solum secum auferret de labore suo in diebus vitae quos dedit ei Deus sub sole
16
et adposui cor meum ut scirem sapientiam et intellegerem distentionem quae versatur in terra est homo qui diebus ac noctibus somnum oculis non capit
17
et intellexi quod omnium operum Dei nullam possit homo invenire rationem eorum quae fiunt sub sole et quanto plus laboraverit ad quaerendum tanto minus inveniat etiam si dixerit sapiens se nosse non poterit repperire
The Latin Vulgate is in the public domain.