Ecclesiastes 1; Ecclesiastes 2; Ecclesiastes 3; Ecclesiastes 4

1 verba Ecclesiastes filii David regis Hierusalem 2 vanitas vanitatum dixit Ecclesiastes vanitas vanitatum omnia vanitas 3 quid habet amplius homo de universo labore suo quod laborat sub sole 4 generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat 5 oritur sol et occidit et ad locum suum revertitur ibique renascens 6 gyrat per meridiem et flectitur ad aquilonem lustrans universa circuitu pergit spiritus et in circulos suos regreditur 7 omnia flumina intrant mare et mare non redundat ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant 8 cunctae res difficiles non potest eas homo explicare sermone non saturatur oculus visu nec auris impletur auditu 9 quid est quod fuit ipsum quod futurum est quid est quod factum est ipsum quod fiendum est 10 nihil sub sole novum nec valet quisquam dicere ecce hoc recens est iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos 11 non est priorum memoria sed nec eorum quidem quae postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo 12 ego Ecclesiastes fui rex Israhel in Hierusalem 13 et proposui in animo meo quaerere et investigare sapienter de omnibus quae fiunt sub sole hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum ut occuparentur in ea 14 vidi quae fiunt cuncta sub sole et ecce universa vanitas et adflictio spiritus 15 perversi difficile corriguntur et stultorum infinitus est numerus 16 locutus sum in corde meo dicens ecce magnus effectus sum et praecessi sapientia omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem et mens mea contemplata est multa sapienter et didicit 17 dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam erroresque et stultitiam et agnovi quod in his quoque esset labor et adflictio spiritus 18 eo quod in multa sapientia multa sit indignatio et qui addit scientiam addat et laborem
1 dixi ego in corde meo vadam et affluam deliciis et fruar bonis et vidi quod hoc quoque esset vanitas 2 risum reputavi errorem et gaudio dixi quid frustra deciperis 3 cogitavi in corde meo abstrahere a vino carnem meam ut animum meum transferrem ad sapientiam devitaremque stultitiam donec viderem quid esset utile filiis hominum quod facto opus est sub sole numero dierum vitae suae 4 magnificavi opera mea aedificavi mihi domos plantavi vineas 5 feci hortos et pomeria et consevi ea cuncti generis arboribus 6 extruxi mihi piscinas aquarum ut inrigarem silvam lignorum germinantium 7 possedi servos et ancillas multamque familiam habui armenta quoque et magnos ovium greges ultra omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem 8 coacervavi mihi argentum et aurum et substantias regum ac provinciarum feci mihi cantores et cantrices et delicias filiorum hominum scyphos et urceos in ministerio ad vina fundenda 9 et supergressus sum opibus omnes qui fuerunt ante me in Hierusalem sapientia quoque perseveravit mecum 10 et omnia quae desideraverunt oculi mei non negavi eis nec prohibui cor quin omni voluptate frueretur et oblectaret se in his quae paraveram et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo 11 cumque me convertissem ad universa opera quae fecerant manus meae et ad labores in quibus frustra sudaveram vidi in omnibus vanitatem et adflictionem animi et nihil permanere sub sole 12 transivi ad contemplandam sapientiam erroresque et stultitiam quid est inquam homo ut sequi possit regem factorem suum 13 et vidi quia tantum praecederet sapientia stultitiam quantum differt lux tenebris 14 sapientis oculi in capite eius stultus in tenebris ambulat et didici quod unus utriusque esset interitus 15 et dixi in corde meo si unus et stulti et meus occasus erit quid mihi prodest quod maiorem sapientiae dedi operam locutusque cum mente mea animadverti quod hoc quoque esset vanitas 16 non enim erit memoria sapientis similiter ut stulti in perpetuum et futura tempora oblivione cuncta pariter obruent moritur doctus similiter et indoctus 17 et idcirco taeduit me vitae meae videntem mala esse universa sub sole et cuncta vanitatem atque adflictionem spiritus 18 rursum detestatus sum omnem industriam meam quae sub sole studiosissime laboravi habiturus heredem post me 19 quem ignoro utrum sapiens an stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis quibus desudavi et sollicitus fui et est quicquam tam vanum 20 unde cessavi renuntiavitque cor meum ultra laborare sub sole 21 nam cum alius laboret in sapientia et doctrina et sollicitudine homini otioso quaesita dimittit et hoc ergo vanitas et magnum malum 22 quid enim proderit homini de universo labore suo et adflictione spiritus qua sub sole cruciatus est 23 cuncti dies eius doloribus et aerumnis pleni sunt nec per noctem mente requiescit et haec non vanitas est 24 nonne melius est comedere et bibere et ostendere animae suae bona de laboribus suis et hoc de manu Dei est 25 quis ita vorabit et deliciis affluet ut ego 26 homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam et scientiam et laetitiam peccatori autem dedit adflictionem et curam superfluam ut addat et congreget et tradat ei qui placuit Deo sed et hoc vanitas et cassa sollicitudo mentis
1 omnia tempus habent et suis spatiis transeunt universa sub caelo 2 tempus nascendi et tempus moriendi tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est 3 tempus occidendi et tempus sanandi tempus destruendi et tempus aedificandi 4 tempus flendi et tempus ridendi tempus plangendi et tempus saltandi 5 tempus spargendi lapides et tempus colligendi tempus amplexandi et tempus longe fieri a conplexibus 6 tempus adquirendi et tempus perdendi tempus custodiendi et tempus abiciendi 7 tempus scindendi et tempus consuendi tempus tacendi et tempus loquendi 8 tempus dilectionis et tempus odii tempus belli et tempus pacis 9 quid habet amplius homo de labore suo 10 vidi adflictionem quam dedit Deus filiis hominum ut distendantur in ea 11 cuncta fecit bona in tempore suo et mundum tradidit disputationi eorum ut non inveniat homo opus quod operatus est Deus ab initio usque ad finem 12 et cognovi quod non esset melius nisi laetari et facere bene in vita sua 13 omnis enim homo qui comedit et bibit et videt bonum de labore suo hoc donum Dei est 14 didici quod omnia opera quae fecit Deus perseverent in perpetuum non possumus eis quicquam addere nec auferre quae fecit Deus ut timeatur 15 quod factum est ipsum permanet quae futura sunt iam fuerunt et Deus instaurat quod abiit 16 vidi sub sole in loco iudicii impietatem et in loco iustitiae iniquitatem 17 et dixi in corde meo iustum et impium iudicabit Deus et tempus omni rei tunc erit 18 dixi in corde meo de filiis hominum ut probaret eos Deus et ostenderet similes esse bestiis 19 idcirco unus interitus est hominis et iumentorum et aequa utriusque condicio sicut moritur homo sic et illa moriuntur similiter spirant omnia et nihil habet homo iumento amplius cuncta subiacent vanitati 20 et omnia pergunt ad unum locum de terra facta sunt et in terram pariter revertentur 21 quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum et si spiritus iumentorum descendat deorsum 22 et deprehendi nihil esse melius quam laetari hominem in opere suo et hanc esse partem illius quis enim eum adducet ut post se futura cognoscat
1 verti me ad alia et vidi calumnias quae sub sole geruntur et lacrimas innocentum et consolatorem neminem nec posse resistere eorum violentiae cunctorum auxilio destitutos 2 et laudavi magis mortuos quam viventes 3 et feliciorem utroque iudicavi qui necdum natus est nec vidit mala quae sub sole fiunt 4 rursum contemplatus omnes labores hominum et industrias animadverti patere invidiae proximi et in hoc ergo vanitas et cura superflua est 5 stultus conplicat manus suas et comedit carnes suas dicens 6 melior est pugillus cum requie quam plena utraque manus cum labore et adflictione animi 7 considerans repperi et aliam vanitatem sub sole 8 unus est et secundum non habet non filium non fratrem et tamen laborare non cessat nec satiantur oculi eius divitiis nec recogitat dicens cui laboro et fraudo animam meam bonis in hoc quoque vanitas est et adflictio pessima 9 melius ergo est duos simul esse quam unum habent enim emolumentum societatis suae 10 si unus ceciderit ab altero fulcietur vae soli quia cum ruerit non habet sublevantem 11 et si dormierint duo fovebuntur mutuo unus quomodo calefiet 12 et si quispiam praevaluerit contra unum duo resistent ei funiculus triplex difficile rumpitur 13 melior est puer pauper et sapiens rege sene et stulto qui nescit providere in posterum 14 quod et de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum et alius natus in regno inopia consumatur 15 vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adulescente secundo qui consurgit pro eo 16 infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum et qui postea futuri sunt non laetabuntur in eo sed et hoc vanitas et adflictio spiritus 17 custodi pedem tuum ingrediens domum Dei multo enim melior est oboedientia quam stultorum victimae qui nesciunt quid faciant mali