Exodus 39; Exodus 40

Viewing Multiple Passages

Exodus 39

1 de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi
2 fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
3 opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine
4 duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum
5 et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi
6 paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel
7 posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi
8 fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
9 quadrangulum duplex mensurae palmi
10 et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus
11 in secundo carbunculus sapphyrus iaspis
12 in tertio ligyrius achates amethistus
13 in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos
14 ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum
15 fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo
16 et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis
17 e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant
18 haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur
19 stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi
20 fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam
21 et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem
22 deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta
23 et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum
24 tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi
25 fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius
26 et mitras cum coronulis suis ex bysso
27 feminalia quoque linea byssina
28 cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi
29 fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini
30 et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi
31 perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi
32 et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases
33 opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus
34 velum arcam vectes propitiatorium
35 mensam cum vasis et propositionis panibus
36 candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo
37 altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus
38 et tentorium in introitu tabernaculi
39 altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis
40 tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri
41 vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius
42 obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus
43 quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis
The Latin Vulgate is in the public domain.

Exodus 40

1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
2 mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii
3 et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum
4 et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis
5 et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones
6 et ante illud altare holocausti
7 labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua
8 circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius
9 et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur
10 altare holocausti et omnia vasa eius
11 labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum
12 adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua
13 indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum
14 fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus
15 igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum
16 erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas
17 et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat
18 posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper
19 cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem
20 posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum
21 ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi
22 posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi
23 locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini
24 posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum
25 et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus
26 posuit et tentorium in introitu tabernaculi
27 et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat
28 labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua
29 laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes
30 cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus
31 erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt
32 operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud
33 nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat
34 si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas
35 si pendebat desuper manebant in eodem loco
36 nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas
The Latin Vulgate is in the public domain.