Ezekiel 11; Ezekiel 12

1 et elevavit me spiritus et introduxit me ad portam domus Domini orientalem quae respicit solis ortum et ecce in introitu portae viginti quinque viri et vidi in medio eorum Hiezoniam filium Azur et Pheltiam filium Banaiae principes populi 2 dixitque ad me fili hominis hii viri qui cogitant iniquitatem et tractant consilium pessimum in urbe ista 3 dicentes nonne dudum aedificatae sunt domus haec est lebes nos autem carnes 4 idcirco vaticinare de eis vaticinare fili hominis 5 et inruit in me spiritus Domini et dixit ad me loquere haec dicit Dominus sic locuti estis domus Israhel et cogitationes cordis vestri ego novi 6 plurimos occidistis in urbe hac et implestis vias eius interfectis 7 propterea haec dicit Dominus Deus interfecti vestri quos posuistis in medio eius hii sunt carnes et haec est lebes et educam vos de medio eius 8 gladium metuistis et gladium inducam super vos ait Dominus Deus 9 et eiciam vos de medio eius daboque vos in manu hostium et faciam in vobis iudicia 10 gladio cadetis in finibus Israhel iudicabo vos et scietis quia ego Dominus 11 haec non erit vobis in lebetem et vos non eritis in medio eius in carnes in finibus Israhel iudicabo vos 12 et scietis quia ego Dominus qui in praeceptis meis non ambulastis et iudicia mea non fecistis sed iuxta iudicia gentium quae in circuitu vestro sunt estis operati 13 et factum est cum prophetarem Pheltias filius Banaiae mortuus est et cecidi in faciem meam clamans voce magna et dixi heu heu heu Domine Deus consummationem tu facis reliquiarum Israhel 14 et factum est verbum Domini ad me dicens 15 fili hominis fratres tui fratres tui viri propinqui tui et omnis domus Israhel universi quibus dixerunt habitatores Hierusalem longe recedite a Domino nobis data est terra in possessionem 16 propterea haec dicit Dominus Deus quia longe feci eos in gentibus et quia dispersi eos in terris ero eis in sanctificationem modicam in terris ad quas venerunt 17 propterea loquere haec dicit Dominus Deus congregabo vos de populis et adunabo de terris in quibus dispersi estis daboque vobis humum Israhel 18 et ingredientur illuc et auferent omnes offensiones cunctasque abominationes eius de illa 19 et dabo eis cor unum et spiritum novum tribuam in visceribus eorum et auferam cor lapideum de carne eorum et dabo eis cor carneum 20 ut in praeceptis meis ambulent et iudicia mea custodiant faciantque ea et sint mihi in populum et ego sim eis in Deum 21 quorum cor post offendicula et abominationes suas ambulat horum viam in capite suo ponam dicit Dominus Deus 22 et elevaverunt cherubin alas suas et rotae cum eis et gloria Dei Israhel erat super ea 23 et ascendit gloria Domini de medio civitatis stetitque super montem qui est ad orientem urbis 24 et spiritus levavit me adduxitque in Chaldeam ad transmigrationem in visione in spiritu Dei et sublata est a me visio quam videram 25 et locutus sum ad transmigrationem omnia verba Domini quae ostenderat mihi
1 et factus est sermo Domini ad me dicens 2 fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas qui oculos habent ad videndum et non vident et aures ad audiendum et non audiunt quia domus exasperans est 3 tu ergo fili hominis fac tibi vasa transmigrationis et transmigrabis per diem coram eis transmigrabis autem de loco tuo ad locum alterum in conspectu eorum si forte aspiciant quia domus exasperans est 4 et efferes foras vasa tua quasi vasa transmigrantis per diem in conspectu eorum tu autem egredieris vespere coram eis sicut egreditur migrans 5 ante oculos eorum perfodi tibi parietem et egredieris per eum 6 in conspectu eorum in umeris portaberis in caligine effereris faciem tuam velabis et non videbis terram quia portentum dedi te domui Israhel 7 feci ergo sicut praeceperat mihi vasa mea protuli quasi vasa transmigrantis per diem et vespere perfodi mihi parietem manu in caligine egressus sum et in umeris portatus in conspectu eorum 8 et factus est sermo Domini ad me mane dicens 9 fili hominis numquid non dixerunt ad te domus Israhel domus exasperans quid tu facis 10 dic ad eos haec dicit Dominus Deus super ducem onus istud qui est in Hierusalem et super omnem domum Israhel quae est in medio eorum 11 dic ego portentum vestrum quomodo feci sic fiet illis in transmigrationem et captivitatem ibunt 12 et dux qui est in medio eorum in umeris portabitur in caligine egredietur parietem perfodient ut educant eum facies eius operietur ut non videat oculo terram 13 et extendam rete meum super illum et capietur in sagena mea et adducam eum in Babylonem in terram Chaldeorum et ipsam non videbit ibique morietur 14 et omnes qui circa eum sunt praesidium eius et agmina eius dispergam in omnem ventum et gladium evaginabo post eos 15 et scient quia ego Dominus quando dispersero illos in gentibus et disseminavero eos in terris 16 et relinquam ex eis viros paucos a gladio et fame et pestilentia ut narrent omnia scelera eorum in gentibus ad quas ingredientur et scient quia ego Dominus 17 et factus est sermo Domini ad me dicens 18 fili hominis panem tuum in conturbatione comede sed et aquam tuam in festinatione et maerore bibe 19 et dices ad populum terrae haec dicit Dominus Deus ad eos qui habitant in Hierusalem in terra Israhel panem suum in sollicitudine comedent et aquam suam in desolatione bibent ut desoletur terra a multitudine sua propter iniquitatem omnium qui habitant in ea 20 et civitates quae nunc habitantur desolatae erunt terraque deserta et scietis quia ego Dominus 21 et factus est sermo Domini ad me dicens 22 fili hominis quod est proverbium istud vobis in terra Israhel dicentium in longum differentur dies et peribit omnis visio 23 ideo dic ad eos haec dicit Dominus Deus quiescere faciam proverbium istud neque vulgo dicetur ultra in Israhel et loquere ad eos quod adpropinquaverint dies et sermo omnis visionis 24 non enim erit ultra omnis visio cassa neque divinatio ambigua in medio filiorum Israhel 25 quia ego Dominus loquar quodcumque locutus fuero verbum et fiet non prolongabitur amplius sed in diebus vestris domus exasperans loquar verbum et faciam illud dicit Dominus Deus 26 et factus est sermo Domini ad me dicens 27 fili hominis ecce domus Israhel dicentium visio quam hic videt in dies multos et in tempora longa iste prophetat 28 propterea dic ad eos haec dicit Dominus Deus non prolongabitur ultra omnis sermo meus verbum quod locutus fuero conplebitur dicit Dominus Deus