Genesis 36; Genesis 37; Genesis 38; Matthew 10:21-42

Viewing Multiple Passages

Genesis 36

1 hae sunt autem generationes Esau ipse est Edom
2 Esau accepit uxores de filiabus Chanaan Ada filiam Elom Hetthei et Oolibama filiam Anae filiae Sebeon Evei
3 Basemath quoque filiam Ismahel sororem Nabaioth
4 peperit autem Ada Eliphaz Basemath genuit Rauhel
5 Oolibama edidit Hieus et Hielom et Core hii filii Esau qui nati sunt ei in terra Chanaan
6 tulit autem Esau uxores suas et filios et filias et omnem animam domus suae et substantiam et pecora et cuncta quae habere poterat in terra Chanaan et abiit in alteram regionem recessitque a fratre suo Iacob
7 divites enim erant valde et simul habitare non poterant nec sustinebat eos terra peregrinationis eorum prae multitudine gregum
8 habitavitque Esau in monte Seir ipse est Edom
9 hae sunt generationes Esau patris Edom in monte Seir
10 et haec nomina filiorum eius Eliphaz filius Ada uxoris Esau Rauhel quoque filius Basemath uxoris eius
11 fueruntque filii Eliphaz Theman Omar Sephu et Gatham et Cenez
12 erat autem Thamna concubina Eliphaz filii Esau quae peperit ei Amalech hii sunt filii Adae uxoris Esau
13 filii autem Rauhel Naath et Zara Semma et Meza hii filii Basemath uxoris Esau
14 isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core
15 hii duces filiorum Esau filii Eliphaz primogeniti Esau dux Theman dux Omar dux Sephu dux Cenez
16 dux Core dux Gatham dux Amalech hii filii Eliphaz in terra Edom et hii filii Adae
17 hii quoque filii Rauhel filii Esau dux Naath dux Zara dux Semma dux Meza hii duces Rauhel in terra Edom isti filii Basemath uxoris Esau
18 hii autem filii Oolibama uxoris Esau dux Hieus dux Hielom dux Core hii duces Oolibama filiae Ana uxoris Esau
19 isti filii Esau et hii duces eorum ipse est Edom
20 isti filii Seir Horrei habitatores terrae Lotham et Sobal et Sebeon et Anan
21 Dison et Eser et Disan hii duces Horrei filii Seir in terra Edom
22 facti sunt autem filii Lotham Horrei et Heman erat autem soror Lotham Thamna
23 et isti filii Sobal Alvam et Maneeth et Hebal Sephi et Onam
24 et hii filii Sebeon Ahaia et Anam iste est Ana qui invenit aquas calidas in solitudine cum pasceret asinos Sebeon patris sui
25 habuitque filium Disan et filiam Oolibama
26 et isti filii Disan Amdan et Esban et Iethran et Charan
27 hii quoque filii Eser Balaan et Zevan et Acham
28 habuit autem filios Disan Hus et Aran
29 isti duces Horreorum dux Lothan dux Sobal dux Sebeon dux Ana
30 dux Dison dux Eser dux Disan isti duces Horreorum qui imperaverunt in terra Seir
31 reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israhel fuerunt hii
32 Bale filius Beor nomenque urbis eius Denaba
33 mortuus est autem Bale et regnavit pro eo Iobab filius Zare de Bosra
34 cumque mortuus esset Iobab regnavit pro eo Husan de terra Themanorum
35 hoc quoque mortuo regnavit pro eo Adad filius Badadi qui percussit Madian in regione Moab et nomen urbis eius Ahuith
36 cumque mortuus esset Adad regnavit pro eo Semla de Maserecha
37 hoc quoque mortuo regnavit pro eo Saul de fluvio Rooboth
38 cumque et hic obisset successit in regnum Baalanam filius Achobor
39 isto quoque mortuo regnavit pro eo Adad nomenque urbis eius Phau et appellabatur uxor illius Meezabel filia Matred filiae Mizaab
40 haec ergo nomina Esau in cognationibus et locis et vocabulis suis dux Thamna dux Alva dux Ietheth
41 dux Oolibama dux Ela dux Phinon
42 dux Cenez dux Theman dux Mabsar
43 dux Mabdiel dux Iram hii duces Edom habitantes in terra imperii sui ipse est Esau pater Idumeorum
The Latin Vulgate is in the public domain.

Genesis 37

1 habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua peregrinatus est pater suus
2 et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimo
3 Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitam
4 videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loqui
5 accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quae causa maioris odii seminarium fuit
6 dixitque ad eos audite somnium meum quod vidi
7 putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meum
8 responderunt fratres eius numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tuae haec ergo causa somniorum atque sermonum invidiae et odii fomitem ministravit
9 aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare me
10 quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et fratres adorabimus te super terram
11 invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem tacitus considerabat
12 cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in Sychem
13 dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondente
14 praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in Sychem
15 invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereret
16 at ille respondit fratres meos quaero indica mihi ubi pascant greges
17 dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothain
18 qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occidere
19 et mutuo loquebantur ecce somniator venit
20 venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia sua
21 audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebat
22 non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo
23 confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymita
24 miseruntque in cisternam quae non habebat aquam
25 et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in Aegyptum
26 dixit ergo Iudas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsius
27 melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostrae non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus eius
28 et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in Aegyptum
29 reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerum
30 et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo ibo
31 tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant tinxerunt
32 mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an non
33 quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit Ioseph
34 scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo tempore
35 congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletu
36 Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiae
The Latin Vulgate is in the public domain.

Genesis 38

1 eo tempore descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum odollamitem nomine Hiram
2 viditque ibi filiam hominis chananei vocabulo Suae et uxore accepta ingressus est ad eam
3 quae concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her
4 rursum concepto fetu natum filium nominavit Onam
5 tertium quoque peperit quem appellavit Sela quo nato parere ultra cessavit
6 dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar
7 fuitque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini et ab eo occisus est
8 dixit ergo Iudas ad Onam filium suum ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo
9 ille sciens non sibi nasci filios introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in terram ne liberi fratris nomine nascerentur
10 et idcirco percussit eum Dominus quod rem detestabilem faceret
11 quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui suae esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius quae abiit et habitavit in domo patris sui
12 evolutis autem multis diebus mortua est filia Suae uxor Iudae qui post luctum consolatione suscepta ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras opilio gregis Odollamita in Thamnas
13 nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves
14 quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum
15 quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem operuerat enim vultum suum ne cognosceretur
16 ingrediensque ad eam ait dimitte me ut coeam tecum nesciebat enim quod nurus sua esset qua respondente quid mihi dabis ut fruaris concubitu meo
17 dixit mittam tibi hedum de gregibus rursum illa dicente patiar quod vis si dederis mihi arrabonem donec mittas quod polliceris
18 ait Iudas quid vis tibi pro arrabone dari respondit anulum tuum et armillam et baculum quem manu tenes ad unum igitur coitum concepit mulier
19 et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est viduitatis vestibus
20 misit autem Iudas hedum per pastorem suum Odollamitem ut reciperet pignus quod dederat mulieri qui cum non invenisset eam
21 interrogavit homines loci illius ubi est mulier quae sedebat in bivio respondentibus cunctis non fuit in loco isto meretrix
22 reversus est ad Iudam et dixit ei non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihi numquam ibi sedisse scortum
23 ait Iudas habeat sibi certe mendacii nos arguere non poterit ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam
24 ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus illius intumescere dixit Iudas producite eam ut conburatur
25 quae cum educeretur ad poenam misit ad socerum suum dicens de viro cuius haec sunt concepi cognosce cuius sit anulus et armilla et baculus
26 qui agnitis muneribus ait iustior me est quia non tradidi eam Sela filio meo attamen ultra non cognovit illam
27 instante autem partu apparuerunt gemini in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum in qua obsetrix ligavit coccinum dicens
28 iste egreditur prior
29 illo vero retrahente manum egressus est alter dixitque mulier quare divisa est propter te maceria et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares
30 postea egressus est frater in cuius manu erat coccinum quem appellavit Zara
The Latin Vulgate is in the public domain.

Matthew 10:21-42

21 tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient
22 et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit
23 cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis
24 non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum
25 sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius
26 ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur
27 quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta
28 et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam
29 nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro
30 vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt
31 nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos
32 omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
33 qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
34 nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium
35 veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam
36 et inimici hominis domestici eius
37 qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus
38 et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus
39 qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam
40 qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit
41 qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet
42 et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam
The Latin Vulgate is in the public domain.