Genesis 32; Genesis 33; Genesis 34

1 Iacob quoque abiit itinere quo coeperat fueruntque ei obviam angeli Dei 2 quos cum vidisset ait castra Dei sunt haec et appellavit nomen loci illius Manaim id est Castra 3 misit autem et nuntios ante se ad Esau fratrem suum in terram Seir regionis Edom 4 praecepitque eis dicens sic loquimini domino meo Esau haec dicit frater tuus Iacob apud Laban peregrinatus sum et fui usque in praesentem diem 5 habeo boves et asinos oves et servos atque ancillas mittoque nunc legationem ad dominum meum ut inveniam gratiam in conspectu tuo 6 reversi sunt nuntii ad Iacob dicentes venimus ad Esau fratrem tuum et ecce properat in occursum tibi cum quadringentis viris 7 timuit Iacob valde et perterritus divisit populum qui secum erat greges quoque et oves et boves et camelos in duas turmas 8 dicens si venerit Esau ad unam turmam et percusserit eam alia turma quae reliqua est salvabitur 9 dixitque Iacob Deus patris mei Abraham et Deus patris mei Isaac Domine qui dixisti mihi revertere in terram tuam et in locum nativitatis tuae et benefaciam tibi 10 minor sum cunctis miserationibus et veritate quam explesti servo tuo in baculo meo transivi Iordanem istum et nunc cum duabus turmis regredior 11 erue me de manu fratris mei de manu Esau quia valde eum timeo ne forte veniens percutiat matrem cum filiis 12 tu locutus es quod bene mihi faceres et dilatares semen meum sicut harenam maris quae prae multitudine numerari non potest 13 cumque dormisset ibi nocte illa separavit de his quae habebat munera Esau fratri suo 14 capras ducentas hircos viginti oves ducentas arietes viginti 15 camelos fetas cum pullis suis triginta vaccas quadraginta et tauros viginti asinas viginti et pullos earum decem 16 et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem 17 et praecepit priori dicens si obvium habueris Esau fratrem meum et interrogaverit te cuius es et quo vadis et cuius sunt ista quae sequeris 18 respondebis servi tui Iacob munera misit domino meo Esau ipse quoque post nos venit 19 similiter mandata dedit secundo ac tertio et cunctis qui sequebantur greges dicens hisdem verbis loquimini ad Esau cum inveneritis eum 20 et addetis ipse quoque servus tuus Iacob iter nostrum insequitur dixit enim placabo illum muneribus quae praecedunt et postea videbo forsitan propitiabitur mihi 21 praecesserunt itaque munera ante eum ipse vero mansit nocte illa in Castris 22 cumque mature surrexisset tulit duas uxores suas et totidem famulas cum undecim filiis et transivit vadum Iaboc 23 transductisque omnibus quae ad se pertinebant 24 remansit solus et ecce vir luctabatur cum eo usque mane 25 qui cum videret quod eum superare non posset tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit 26 dixitque ad eum dimitte me iam enim ascendit aurora respondit non dimittam te nisi benedixeris mihi 27 ait ergo quod nomen est tibi respondit Iacob 28 at ille nequaquam inquit Iacob appellabitur nomen tuum sed Israhel quoniam si contra Deum fortis fuisti quanto magis contra homines praevalebis 29 interrogavit eum Iacob dic mihi quo appellaris nomine respondit cur quaeris nomen meum et benedixit ei in eodem loco 30 vocavitque Iacob nomen loci illius Phanuhel dicens vidi Deum facie ad faciem et salva facta est anima mea 31 ortusque est ei statim sol postquam transgressus est Phanuhel ipse vero claudicabat pede 32 quam ob causam non comedunt filii Israhel nervum qui emarcuit in femore Iacob usque in praesentem diem eo quod tetigerit nervum femoris eius et obstipuerit
1 levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum 2 et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos 3 et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eius 4 currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit 5 levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo 6 et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt 7 accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt 8 quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo 9 et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi 10 dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius 11 et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens 12 ait gradiamur simul eroque socius itineris tui 13 dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges 14 praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir 15 respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei 16 reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir 17 et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula 18 transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta oppidum 19 emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis 20 et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israhel
1 egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius 2 quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem 3 et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit 4 et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem 5 quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent 6 egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob 7 ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset 8 locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem 9 et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite 10 et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam 11 sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo 12 augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam hanc uxorem 13 responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororis 14 non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos 15 sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexus 16 tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus 17 sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus 18 placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius 19 nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui 20 ingressique portam urbis locuti sunt populo 21 viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus 22 unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes 23 et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum 24 adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus 25 et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis 26 Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam 27 quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri 28 oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant 29 parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas 30 quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea 31 responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra