Change Translation
- Recent Translations
-
Audio Available
- All Translations
-
Audio Available
Genesis 7; Genesis 8; Genesis 9; Matthew 3
Viewing Multiple Passages
Share
Settings
Genesis 7
1
dixitque Dominus ad eum ingredere tu et omnis domus tua arcam te enim vidi iustum coram me in generatione hac
2
ex omnibus animantibus mundis tolle septena septena masculum et feminam de animantibus vero non mundis duo duo masculum et feminam
3
sed et de volatilibus caeli septena septena masculum et feminam ut salvetur semen super faciem universae terrae
4
adhuc enim et post dies septem ego pluam super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus et delebo omnem substantiam quam feci de superficie terrae
5
fecit ergo Noe omnia quae mandaverat ei Dominus
6
eratque sescentorum annorum quando diluvii aquae inundaverunt super terram
7
et ingressus est Noe et filii eius uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii
8
de animantibus quoque mundis et inmundis et de volucribus et ex omni quod movetur super terram
9
duo et duo ingressa sunt ad Noe in arcam masculus et femina sicut praeceperat Deus Noe
10
cumque transissent septem dies aquae diluvii inundaverunt super terram
11
anno sescentesimo vitae Noe mense secundo septimodecimo die mensis rupti sunt omnes fontes abyssi magnae et cataractae caeli apertae sunt
12
et facta est pluvia super terram quadraginta diebus et quadraginta noctibus
13
in articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Ham et Iafeth filii eius uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam
14
ipsi et omne animal secundum genus suum universaque iumenta in genus suum et omne quod movetur super terram in genere suo cunctumque volatile secundum genus suum universae aves omnesque volucres
15
ingressae sunt ad Noe in arcam bina et bina ex omni carne in qua erat spiritus vitae
16
et quae ingressa sunt masculus et femina ex omni carne introierunt sicut praeceperat ei Deus et inclusit eum Dominus de foris
17
factumque est diluvium quadraginta diebus super terram et multiplicatae sunt aquae et elevaverunt arcam in sublime a terra
18
vehementer inundaverunt et omnia repleverunt in superficie terrae porro arca ferebatur super aquas
19
et aquae praevaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo caelo
20
quindecim cubitis altior fuit aqua super montes quos operuerat
21
consumptaque est omnis caro quae movebatur super terram volucrum animantium bestiarum omniumque reptilium quae reptant super terram universi homines
22
et cuncta in quibus spiraculum vitae est in terra mortua sunt
23
et delevit omnem substantiam quae erat super terram ab homine usque ad pecus tam reptile quam volucres caeli et deleta sunt de terra remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca
24
obtinueruntque aquae terras centum quinquaginta diebus
The Latin Vulgate is in the public domain.
Genesis 8
1
recordatus autem Deus Noe cunctarumque animantium et omnium iumentorum quae erant cum eo in arca adduxit spiritum super terram et inminutae sunt aquae
2
et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli et prohibitae sunt pluviae de caelo
3
reversaeque aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies
4
requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armeniae
5
at vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem decimo enim mense prima die mensis apparuerunt cacumina montium
6
cumque transissent quadraginta dies aperiens Noe fenestram arcae quam fecerat dimisit corvum
7
qui egrediebatur et revertebatur donec siccarentur aquae super terram
8
emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae
9
quae cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam aquae enim erant super universam terram extenditque manum et adprehensam intulit in arcam
10
expectatis autem ultra septem diebus aliis rursum dimisit columbam ex arca
11
at illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram
12
expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quae non est reversa ultra ad eum
13
igitur sescentesimo primo anno primo mense prima die mensis inminutae sunt aquae super terram et aperiens Noe tectum arcae aspexit viditque quod exsiccata esset superficies terrae
14
mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra
15
locutus est autem Deus ad Noe dicens
16
egredere de arca tu et uxor tua filii tui et uxores filiorum tuorum tecum
17
cuncta animantia quae sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et in universis reptilibus quae reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram crescite et multiplicamini super eam
18
egressus est ergo Noe et filii eius uxor illius et uxores filiorum eius cum eo
19
sed et omnia animantia iumenta et reptilia quae repunt super terram secundum genus suum arcam egressa sunt
20
aedificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare
21
odoratusque est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum nequaquam ultra maledicam terrae propter homines sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adulescentia sua non igitur ultra percutiam omnem animantem sicut feci
22
cunctis diebus terrae sementis et messis frigus et aestus aestas et hiemps nox et dies non requiescent
The Latin Vulgate is in the public domain.
Genesis 9
1
benedixitque Deus Noe et filiis eius et dixit ad eos crescite et multiplicamini et implete terram
2
et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae et super omnes volucres caeli cum universis quae moventur in terra omnes pisces maris manui vestrae traditi sunt
3
et omne quod movetur et vivit erit vobis in cibum quasi holera virentia tradidi vobis omnia
4
excepto quod carnem cum sanguine non comedetis
5
sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum et de manu hominis de manu viri et fratris eius requiram animam hominis
6
quicumque effuderit humanum sanguinem fundetur sanguis illius ad imaginem quippe Dei factus est homo
7
vos autem crescite et multiplicamini et ingredimini super terram et implete eam
8
haec quoque dixit Deus ad Noe et ad filios eius cum eo
9
ecce ego statuam pactum meum vobiscum et cum semine vestro post vos
10
et ad omnem animam viventem quae est vobiscum tam in volucribus quam in iumentis et pecudibus terrae cunctis quae egressa sunt de arca et universis bestiis terrae
11
statuam pactum meum vobiscum et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii neque erit deinceps diluvium dissipans terram
12
dixitque Deus hoc signum foederis quod do inter me et vos et ad omnem animam viventem quae est vobiscum in generationes sempiternas
13
arcum meum ponam in nubibus et erit signum foederis inter me et inter terram
14
cumque obduxero nubibus caelum apparebit arcus meus in nubibus
15
et recordabor foederis mei vobiscum et cum omni anima vivente quae carnem vegetat et non erunt ultra aquae diluvii ad delendam universam carnem
16
eritque arcus in nubibus et videbo illum et recordabor foederis sempiterni quod pactum est inter Deum et inter omnem animam viventem universae carnis quae est super terram
17
dixitque Deus Noe hoc erit signum foederis quod constitui inter me et inter omnem carnem super terram
18
erant igitur filii Noe qui egressi sunt de arca Sem Ham et Iafeth porro Ham ipse est pater Chanaan
19
tres isti sunt filii Noe et ab his disseminatum est omne hominum genus super universam terram
20
coepitque Noe vir agricola exercere terram et plantavit vineam
21
bibensque vinum inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo
22
quod cum vidisset Ham pater Chanaan verenda scilicet patris sui esse nuda nuntiavit duobus fratribus suis foras
23
at vero Sem et Iafeth pallium inposuerunt umeris suis et incedentes retrorsum operuerunt verecunda patris sui faciesque eorum aversae erant et patris virilia non viderunt
24
evigilans autem Noe ex vino cum didicisset quae fecerat ei filius suus minor
25
ait maledictus Chanaan servus servorum erit fratribus suis
26
dixitque benedictus Dominus Deus Sem sit Chanaan servus eius
27
dilatet Deus Iafeth et habitet in tabernaculis Sem sitque Chanaan servus eius
28
vixit autem Noe post diluvium trecentis quinquaginta annis
29
et impleti sunt omnes dies eius nongentorum quinquaginta annorum et mortuus est
The Latin Vulgate is in the public domain.
Matthew 3
1
in diebus autem illis venit Iohannes Baptista praedicans in deserto Iudaeae
2
et dicens paenitentiam agite adpropinquavit enim regnum caelorum
3
hic est enim qui dictus est per Esaiam prophetam dicentem vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
4
ipse autem Iohannes habebat vestimentum de pilis camelorum et zonam pelliciam circa lumbos suos esca autem eius erat lucustae et mel silvestre
5
tunc exiebat ad eum Hierosolyma et omnis Iudaea et omnis regio circa Iordanen
6
et baptizabantur in Iordane ab eo confitentes peccata sua
7
videns autem multos Pharisaeorum et Sadducaeorum venientes ad baptismum suum dixit eis progenies viperarum quis demonstravit vobis fugere a futura ira
8
facite ergo fructum dignum paenitentiae
9
et ne velitis dicere intra vos patrem habemus Abraham dico enim vobis quoniam potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae
10
iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur
11
ego quidem vos baptizo in aqua in paenitentiam qui autem post me venturus est fortior me est cuius non sum dignus calciamenta portare ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
12
cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum suum in horreum paleas autem conburet igni inextinguibili
13
tunc venit Iesus a Galilaea in Iordanen ad Iohannem ut baptizaretur ab eo
14
Iohannes autem prohibebat eum dicens ego a te debeo baptizari et tu venis ad me
15
respondens autem Iesus dixit ei sine modo sic enim decet nos implere omnem iustitiam tunc dimisit eum
16
baptizatus autem confestim ascendit de aqua et ecce aperti sunt ei caeli et vidit Spiritum Dei descendentem sicut columbam venientem super se
17
et ecce vox de caelis dicens hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacui
The Latin Vulgate is in the public domain.