Jeremiah 4; Jeremiah 5; Jeremiah 6

1 si converteris Israhel ait Dominus ad me convertere si abstuleris offendicula tua a facie mea non commoveberis 2 et iurabis vivit Dominus in veritate et in iudicio et in iustitia et benedicent eum gentes ipsumque laudabunt 3 haec enim dicit Dominus viro Iuda et Hierusalem novate vobis novale et nolite serere super spinas 4 circumcidimini Domino et auferte praeputia cordium vestrorum vir Iuda et habitatores Hierusalem ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea et succendatur et non sit qui extinguat propter malitiam cogitationum vestrarum 5 adnuntiate in Iuda et in Hierusalem auditum facite loquimini et canite tuba in terra clamate fortiter dicite congregamini et ingrediamur civitates munitas 6 levate signum in Sion confortamini nolite stare quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam 7 ascendit leo de cubili suo et praedo gentium se levavit egressus est de loco suo ut ponat terram tuam in desolationem civitates tuae vastabuntur remanentes absque habitatore 8 super hoc accingite vos ciliciis plangite et ululate quia non est aversa ira furoris Domini a nobis 9 et erit in die illa dicit Dominus peribit cor regis et cor principum et obstupescent sacerdotes et prophetae consternabuntur 10 et dixi heu heu heu Domine Deus ergone decepisti populum istum et Hierusalem dicens pax erit vobis et ecce pervenit gladius usque ad animam 11 in tempore illo dicetur populo huic et Hierusalem ventus urens in viis quae sunt in deserto viae filiae populi mei non ad ventilandum et ad purgandum 12 spiritus plenus ex his veniet mihi et nunc ego sed loquar iudicia mea cum eis 13 ecce quasi nubes ascendet et quasi tempestas currus eius velociores aquilis equi illius vae nobis quoniam vastati sumus 14 lava a malitia cor tuum Hierusalem ut salva fias usquequo morabuntur in te cogitationes noxiae 15 vox enim adnuntiantis a Dan et notum facientis idolum de monte Ephraim 16 concitate gentes ecce auditum est in Hierusalem custodes venire de terra longinqua et dare super civitates Iuda vocem suam 17 quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro quia me ad iracundiam provocavit ait Dominus 18 viae tuae et cogitationes tuae fecerunt haec tibi ista malitia tua quia amara quia tetigit cor tuum 19 ventrem meum ventrem meum doleo sensus cordis mei turbati sunt in me non tacebo quoniam vocem bucinae audivit anima mea clamorem proelii 20 contritio super contritionem vocata est et vastata est omnis terra repente vastata sunt tabernacula mea subito pelles meae 21 usquequo videbo fugientem audiam vocem bucinae 22 quia stultus populus meus me non cognovit filii insipientes sunt et vecordes sapientes sunt ut faciant mala bene autem facere nescierunt 23 aspexi terram et ecce vacua erat et nihili et caelos et non erat lux in eis 24 vidi montes et ecce movebantur et omnes colles conturbati sunt 25 intuitus sum et non erat homo et omne volatile caeli recessit 26 aspexi et ecce Carmelus desertus et omnes urbes eius destructae sunt a facie Domini et a facie irae furoris eius 27 haec enim dicit Dominus deserta erit omnis terra sed tamen consummationem non faciam 28 lugebit terra et maerebunt caeli desuper eo quod locutus sum cogitavi et non paenituit me nec aversus sum ab eo 29 a voce equitis et mittentis sagittam fugit omnis civitas ingressi sunt ardua et ascenderunt rupes universae urbes derelictae sunt et non habitat in eis homo 30 tu autem vastata quid facies cum vestieris te coccino cum ornata fueris monili aureo et pinxeris stibio oculos tuos frustra conponeris contempserunt te amatores tui animam tuam quaerent 31 vocem enim quasi parturientis audivi angustias ut puerperae vox filiae Sion intermorientis expandentisque manus suas vae mihi quia defecit anima mea propter interfectos
1 circuite vias Hierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius an inveniatis virum facientem iudicium et quaerentem fidem et propitius ero eius 2 quod si etiam vivit Dominus dixerint et hoc falso iurabunt 3 Domine oculi tui respiciunt fidem percussisti eos et non doluerunt adtrivisti eos et rennuerunt accipere disciplinam induraverunt facies suas super petram noluerunt reverti 4 ego autem dixi forsitan pauperes sunt et stulti ignorantes viam Domini iudicium Dei sui 5 ibo igitur ad optimates et loquar eis ipsi enim cognoverunt viam Domini iudicium Dei sui et ecce magis hii simul confregerunt iugum ruperunt vincula 6 idcirco percussit eos leo de silva lupus ad vesperam vastavit eos pardus vigilans super civitates eorum omnis qui egressus fuerit ex eis capietur quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum confortatae sunt aversiones eorum 7 super quo propitius tibi esse potero filii tui dereliquerunt me et iurant in his qui non sunt dii saturavi eos et moechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur 8 equi amatores et admissarii facti sunt unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat 9 numquid super his non visitabo dicit Dominus et in gente tali non ulciscetur anima mea 10 ascendite muros eius et dissipate consummationem autem nolite facere auferte propagines eius quia non sunt Domini 11 praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israhel et domus Iuda ait Dominus 12 negaverunt Dominum et dixerunt non est ipse neque veniet super nos malum gladium et famem non videbimus 13 prophetae fuerunt in ventum et responsum non fuit in eis haec ergo evenient illis 14 haec dicit Dominus Deus exercituum quia locuti estis verbum istud ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum ligna et vorabit eos 15 ecce ego adducam super vos gentem de longinquo domus Israhel ait Dominus gentem robustam gentem antiquam gentem cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur 16 faretra eius quasi sepulchrum patens universi fortes 17 et comedet segetes tuas et panem tuum devorabit filios tuos et filias tuas comedet gregem tuum et armenta tua comedet vineam tuam et ficum tuam et conteret urbes munitas tuas in quibus tu habes fiduciam gladio 18 verumtamen et diebus illis ait Dominus non faciam vos in consummationem 19 quod si dixeritis quare fecit Dominus Deus noster nobis haec omnia dices ad eos sicut dereliquistis me et servistis deo alieno in terra vestra sic servietis alienis in terra non vestra 20 adnuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes 21 audi populus stulte qui non habes cor qui habentes oculos non videtis et aures et non auditis 22 me ergo non timebitis ait Dominus et a facie mea non dolebitis qui posui harenam terminum mari praeceptum sempiternum quod non praeteribit et commovebuntur et non poterunt et intumescent fluctus eius et non transibunt illud 23 populo autem huic factum est cor incredulum et exasperans recesserunt et abierunt 24 et non dixerunt in corde suo metuamus Dominum Deum nostrum qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo plenitudinem annuae messis custodientem nobis 25 iniquitates nostrae declinaverunt haec et peccata nostra prohibuerunt bonum a nobis 26 quia inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes et pedicas ad capiendos viros 27 sicut decipula plena avibus sic domus eorum plenae dolo ideo magnificati sunt et ditati 28 incrassati sunt et inpinguati et praeterierunt sermones meos pessime causam non iudicaverunt causam pupilli non direxerunt et iudicium pauperum non iudicaverunt 29 numquid super his non visitabo dicit Dominus aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea 30 stupor et mirabilia facta sunt in terra 31 prophetae prophetabant mendacium et sacerdotes adplaudebant manibus suis et populus meus dilexit talia quid igitur fiet in novissimo eius
1 confortamini filii Beniamin in medio Hierusalem et in Thecua clangite bucina et super Bethaccharem levate vexillum quia malum visum est ab aquilone et contritio magna 2 speciosae et delicatae adsimilavi filiam Sion 3 ad eam venient pastores et greges eorum fixerunt in ea tentoria in circuitu pascet unusquisque eos qui sub manu sua sunt 4 sanctificate super eam bellum consurgite et ascendamus in meridie vae nobis quia declinavit dies quia longiores factae sunt umbrae vesperi 5 surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos eius 6 quia haec dicit Dominus exercituum caedite lignum eius et fundite circa Hierusalem aggerem haec est civitas visitationis omnis calumnia in medio eius 7 sicut frigidam facit cisterna aquam suam sic frigidam fecit malitiam suam iniquitas et vastitas audietur in ea coram me semper infirmitas et plaga 8 erudire Hierusalem ne forte recedat anima mea a te ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem 9 haec dicit Dominus exercituum usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israhel converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum 10 cui loquar et quem contestabor ut audiant ecce incircumcisae aures eorum et audire non possunt ecce verbum Domini factum est eis in obprobrium et non suscipient illud 11 idcirco furore Domini plenus sum laboravi sustinens effunde super parvulum foris et super concilium iuvenum simul vir enim cum muliere capietur senex cum pleno dierum 12 et transibunt domus eorum ad alteros agri et uxores pariter quia extendam manum meam super habitantes terram dicit Dominus 13 a minore quippe usque ad maiorem omnes avaritiae student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt dolum 14 et curabant contritionem filiae populi mei cum ignominia dicentes pax pax et non erat pax 15 confusi sunt quia abominationem fecerunt quin potius confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt quam ob rem cadent inter ruentes in tempore visitationis suae corruent dicit Dominus 16 haec dicit Dominus state super vias et videte et interrogate de semitis antiquis quae sit via bona et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris et dixerunt non ambulabimus 17 et constitui super vos speculatores audite vocem tubae et dixerunt non audiemus 18 ideo audite gentes et cognosce congregatio quanta ego faciam eis 19 audi terra ecce ego adducam mala super populum istum fructum cogitationum eius quia verba mea non audierunt et legem meam proiecerunt 20 ut quid mihi tus de Saba adfertis et calamum suave olentem de terra longinqua holocaustomata vestra non sunt accepta et victimae vestrae non placuerunt mihi 21 propterea haec dicit Dominus ecce ego dabo in populum istum ruinas et ruent in eis patres et filii simul vicinus et proximus et peribunt 22 haec dicit Dominus ecce populus venit de terra aquilonis et gens magna consurget a finibus terrae 23 sagittam et scutum arripiet crudelis est et non miserebitur vox eius quasi mare sonabit et super equos ascendent praeparati quasi vir ad proelium adversum te filia Sion 24 audivimus famam eius dissolutae sunt manus nostrae tribulatio adprehendit nos dolores ut parturientem 25 nolite exire ad agros et in via ne ambuletis quoniam gladius inimici pavor in circuitu 26 filia populi mei accingere cilicio et conspergere cinere luctum unigeniti fac tibi planctum amarum quia repente veniet vastator super nos 27 probatorem dedi te in populo meo robustum et scies et probabis viam eorum 28 omnes isti principes declinantum ambulantes fraudulenter aes et ferrum universi corrupti sunt 29 defecit sufflatorium in igne consumptum est plumbum frustra conflavit conflator malitiae enim eorum non sunt consumptae 30 argentum reprobum vocate eos quia Dominus proiecit illos