Job 10; Job 11; Job 12; Job 13

Viewing Multiple Passages

Job 10

1 taedet animam meam vitae meae dimittam adversum me eloquium meum loquar in amaritudine animae meae
2 dicam Deo noli me condemnare indica mihi cur me ita iudices
3 numquid bonum tibi videtur si calumnieris et opprimas me opus manuum tuarum et consilium impiorum adiuves
4 numquid oculi carnei tibi sunt aut sicut videt homo et tu videbis
5 numquid sicut dies hominis dies tui et anni tui sicut humana sunt tempora
6 ut quaeras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris
7 et scias quia nihil impium fecerim cum sit nemo qui de manu tua possit eruere
8 manus tuae plasmaverunt me et fecerunt me totum in circuitu et sic repente praecipitas me
9 memento quaeso quod sicut lutum feceris me et in pulverem reduces me
10 nonne sicut lac mulsisti me et sicut caseum me coagulasti
11 pelle et carnibus vestisti me et ossibus et nervis conpegisti me
12 vitam et misericordiam tribuisti mihi et visitatio tua custodivit spiritum meum
13 licet haec celes in corde tuo tamen scio quia universorum memineris
14 si peccavi et ad horam pepercisti mihi cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris
15 et si impius fuero vae mihi est et si iustus non levabo caput saturatus adflictione et miseria
16 et propter superbiam quasi leaenam capies me reversusque mirabiliter me crucias
17 instauras testes tuos contra me et multiplicas iram tuam adversum me et poenae militant in me
18 quare de vulva eduxisti me qui utinam consumptus essem ne oculus me videret
19 fuissem quasi qui non essem de utero translatus ad tumulum
20 numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi dimitte ergo me ut plangam paululum dolorem meum
21 antequam vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine
22 terram miseriae et tenebrarum ubi umbra mortis et nullus ordo et sempiternus horror inhabitans
The Latin Vulgate is in the public domain.

Job 11

1 respondens autem Sophar Naamathites dixit
2 numquid qui multa loquitur non et audiet aut vir verbosus iustificabitur
3 tibi soli tacebunt homines et cum ceteros inriseris a nullo confutaberis
4 dixisti enim purus est sermo meus et mundus sum in conspectu tuo
5 atque utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi
6 ut ostenderet tibi secreta sapientiae et quod multiplex esset lex eius et intellegeres quod multo minora exigaris a Deo quam meretur iniquitas tua
7 forsitan vestigia Dei conprehendes et usque ad perfectum Omnipotentem repperies
8 excelsior caelo est et quid facies profundior inferno et unde cognosces
9 longior terrae mensura eius et latior mari
10 si subverterit omnia vel in unum coartaverit quis contradicet ei
11 ipse enim novit hominum vanitatem et videns iniquitatem nonne considerat
12 vir vanus in superbiam erigitur et tamquam pullum onagri se liberum natum putat
13 tu autem firmasti cor tuum et expandisti ad eum manus tuas
14 si iniquitatem quod est in manu tua abstuleris a te et non manserit in tabernaculo tuo iniustitia
15 tum levare poteris faciem tuam absque macula et eris stabilis et non timebis
16 miseriae quoque oblivisceris et quasi aquarum quae praeterierint recordaberis
17 et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam et cum te consumptum putaveris orieris ut lucifer
18 et habebis fiduciam proposita tibi spe et defossus securus dormies
19 requiesces et non erit qui te exterreat et deprecabuntur faciem tuam plurimi
20 oculi autem impiorum deficient et effugium peribit ab eis et spes eorum abominatio animae
The Latin Vulgate is in the public domain.

Job 12

1 respondens autem Iob dixit
2 ergo vos estis soli homines et vobiscum morietur sapientia
3 et mihi est cor sicut et vobis nec inferior vestri sum quis enim haec quae nostis ignorat
4 qui deridetur ab amico suo sicut ego invocabit Deum et exaudiet eum deridetur enim iusti simplicitas
5 lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum
6 abundant tabernacula praedonum et audacter provocant Deum cum ipse dederit omnia in manibus eorum
7 nimirum interroga iumenta et docebunt te et volatilia caeli et indicabunt tibi
8 loquere terrae et respondebit tibi et narrabunt pisces maris
9 quis ignorat quod omnia haec manus Domini fecerit
10 in cuius manu anima omnis viventis et spiritus universae carnis hominis
11 nonne auris verba diiudicat et fauces comedentis saporem
12 in antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia
13 apud ipsum est sapientia et fortitudo ipse habet consilium et intellegentiam
14 si destruxerit nemo est qui aedificet et si incluserit hominem nullus est qui aperiat
15 si continuerit aquas omnia siccabuntur et si emiserit eas subvertent terram
16 apud ipsum est fortitudo et sapientia ipse novit et decipientem et eum qui decipitur
17 adducit consiliarios in stultum finem et iudices in stuporem
18 balteum regum dissolvit et praecingit fune renes eorum
19 ducit sacerdotes inglorios et optimates subplantat
20 commutans labium veracium et doctrinam senum auferens
21 effundit despectionem super principes et eos qui oppressi fuerant relevans
22 qui revelat profunda de tenebris et producit in lucem umbram mortis
23 qui multiplicat gentes et perdet eas et subversas in integrum restituet
24 qui inmutat cor principum populi terrae et decipit eos ut frustra incedant per invium
25 palpabunt quasi in tenebris et non in luce et errare eos faciet quasi ebrios
The Latin Vulgate is in the public domain.

Job 13

1 ecce omnia et vidit oculus meus et audivit auris mea et intellexi singula
2 secundum scientiam vestram et ego novi nec inferior vestri sum
3 sed tamen ad Omnipotentem loquar et disputare cum Deo cupio
4 prius vos ostendens fabricatores mendacii et cultores perversorum dogmatum
5 atque utinam taceretis ut putaremini esse sapientes
6 audite ergo correptiones meas et iudicium labiorum meorum adtendite
7 numquid Deus indiget vestro mendacio ut pro illo loquamini dolos
8 numquid faciem eius accipitis et pro Deo iudicare nitimini
9 aut placebit ei quem celare nihil potest aut decipietur ut homo vestris fraudulentiis
10 ipse vos arguet quoniam in abscondito faciem eius accipitis
11 statim ut se commoverit turbabit vos et terror eius inruet super vos
12 memoria vestra conparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestrae
13 tacete paulisper ut loquar quodcumque mihi mens suggesserit
14 quare lacero carnes meas dentibus meis et animam meam porto in manibus meis
15 etiam si occiderit me in ipso sperabo verumtamen vias meas in conspectu eius arguam
16 et ipse erit salvator meus non enim veniet in conspectu eius omnis hypocrita
17 audite sermonem meum et enigmata percipite auribus vestris
18 si fuero iudicatus scio quod iustus inveniar
19 quis est qui iudicetur mecum veniat quare tacens consumor
20 duo tantum ne facias mihi et tunc a facie tua non abscondar
21 manum tuam longe fac a me et formido tua non me terreat
22 et voca me et respondebo tibi aut certe loquar et tu responde mihi
23 quantas habeo iniquitates et peccata scelera mea et delicta ostende mihi
24 cur faciem tuam abscondis et arbitraris me inimicum tuum
25 contra folium quod vento rapitur ostendis potentiam tuam et stipulam siccam persequeris
26 scribis enim contra me amaritudines et consumere me vis peccatis adulescentiae meae
27 posuisti in nervo pedem meum et observasti omnes semitas meas et vestigia pedum meorum considerasti
28 qui quasi putredo consumendus sum et quasi vestimentum quod comeditur a tinea
The Latin Vulgate is in the public domain.