URGENT: Hurricane Dorian Victims Need Your Help

Job 14; Job 15; Job 16

1 homo natus de muliere brevi vivens tempore repletus multis miseriis 2 quasi flos egreditur et conteritur et fugit velut umbra et numquam in eodem statu permanet 3 et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium 4 quis potest facere mundum de inmundo conceptum semine nonne tu qui solus es 5 breves dies hominis sunt numerus mensuum eius apud te est constituisti terminos eius qui praeterire non poterunt 6 recede paululum ab eo ut quiescat donec optata veniat sicut mercennarii dies eius 7 lignum habet spem si praecisum fuerit rursum virescit et rami eius pullulant 8 si senuerit in terra radix eius et in pulvere emortuus fuerit truncus illius 9 ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est 10 homo vero cum mortuus fuerit et nudatus atque consumptus ubi quaeso est 11 quomodo si recedant aquae de mari et fluvius vacuefactus arescat 12 sic homo cum dormierit non resurget donec adteratur caelum non evigilabit nec consurget de somno suo 13 quis mihi hoc tribuat ut in inferno protegas me ut abscondas me donec pertranseat furor tuus et constituas mihi tempus in quo recorderis mei 14 putasne mortuus homo rursum vivet cunctis diebus quibus nunc milito expecto donec veniat inmutatio mea 15 vocabis et ego respondebo tibi operi manuum tuarum porriges dexteram 16 tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis 17 signasti quasi in sacculo delicta mea sed curasti iniquitatem meam 18 mons cadens defluet et saxum transfertur de loco suo 19 lapides excavant aquae et adluvione paulatim terra consumitur et homines ergo similiter perdes 20 roborasti eum paululum ut in perpetuum pertransiret inmutabis faciem eius et emittes eum 21 sive nobiles fuerint filii eius sive ignobiles non intelleget 22 attamen caro eius dum vivet dolebit et anima illius super semet ipso lugebit
1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit 2 numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens et implebit ardore stomachum suum 3 arguis verbis eum qui non est aequalis tui et loqueris quod tibi non expedit 4 quantum in te est evacuasti timorem et tulisti preces coram Deo 5 docuit enim iniquitas tua os tuum et imitaris linguam blasphemantium 6 condemnabit te os tuum et non ego et labia tua respondebunt tibi 7 numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus 8 numquid consilium Dei audisti et inferior te erit eius sapientia 9 quid nosti quod ignoremus quid intellegis quod nesciamus 10 et senes et antiqui sunt in nobis multo vetustiores quam patres tui 11 numquid grande est ut consoletur te Deus sed verba tua prava hoc prohibent 12 quid te elevat cor tuum et quasi magna cogitans adtonitos habes oculos 13 quid tumet contra Deum spiritus tuus ut proferas de ore huiuscemodi sermones 14 quid est homo ut inmaculatus sit et ut iustus appareat natus de muliere 15 ecce inter sanctos eius nemo inmutabilis et caeli non sunt mundi in conspectu eius 16 quanto magis abominabilis et inutilis homo qui bibit quasi aquas iniquitatem 17 ostendam tibi audi me quod vidi narrabo tibi 18 sapientes confitentur et non abscondunt patres suos 19 quibus solis data est terra et non transibit alienus per eos 20 cunctis diebus suis impius superbit et numerus annorum incertus est tyrannidis eius 21 sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit ille insidias suspicatur 22 non credit quod reverti possit de tenebris circumspectans undique gladium 23 cum se moverit ad quaerendum panem novit quod paratus sit in manu eius tenebrarum dies 24 terrebit eum tribulatio et angustia vallabit eum sicut regem qui praeparatur ad proelium 25 tetendit enim adversus Deum manum suam et contra Omnipotentem roboratus est 26 cucurrit adversus eum erecto collo et pingui cervice armatus est 27 operuit faciem eius crassitudo et de lateribus eius arvina dependet 28 habitavit in civitatibus desolatis et in domibus desertis quae in tumulos sunt redactae 29 non ditabitur nec perseverabit substantia eius nec mittet in terra radicem suam 30 non recedet de tenebris ramos eius arefaciet flamma et auferetur spiritu oris sui 31 non credat frustra errore deceptus quod aliquo pretio redimendus sit 32 antequam dies eius impleantur peribit et manus eius arescet 33 laedetur quasi vinea in primo flore botrus eius et quasi oliva proiciens florem suum 34 congregatio enim hypocritae sterilis et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt 35 concepit dolorem et peperit iniquitatem et uterus eius praeparat dolos
1 respondens autem Iob dixit 2 audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis 3 numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris 4 poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea 5 consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos 6 roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis 7 sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me 8 nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei 9 rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi 10 collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est 11 aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis 12 conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit 13 ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum 14 circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea 15 concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans 16 saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum 17 facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt 18 haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces 19 terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus 20 ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis 21 verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus 22 atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo 23 ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo