Job 21; Job 22; Job 23

1 respondens autem Iob dixit 2 audite quaeso sermones meos et agetis paenitentiam 3 sustinete me ut et ego loquar et post mea si videbitur verba ridete 4 numquid contra hominem disputatio mea est ut merito non debeam contristari 5 adtendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro 6 et ego quando recordatus fuero pertimesco et concutit carnem meam tremor 7 quare ergo impii vivunt sublevati sunt confortatique divitiis 8 semen eorum permanet coram eis propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum 9 domus eorum securae sunt et pacatae et non est virga Dei super illos 10 bos eorum concepit et non abortit vacca peperit et non est privata fetu suo 11 egrediuntur quasi greges parvuli eorum et infantes eorum exultant lusibus 12 tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi 13 ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt 14 qui dixerunt Deo recede a nobis et scientiam viarum tuarum nolumus 15 quid est Omnipotens ut serviamus ei et quid nobis prodest si oraverimus illum 16 verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua consilium impiorum longe sit a me 17 quotiens lucerna impiorum extinguetur et superveniet eis inundatio et dolores dividet furoris sui 18 erunt sicut paleae ante faciem venti et sicut favilla quam turbo dispergit 19 Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet 20 videbunt oculi eius interfectionem suam et de furore Omnipotentis bibet 21 quid enim ad eum pertinet de domo sua post se et si numerus mensuum eius dimidietur 22 numquid Deum quispiam docebit scientiam qui excelsos iudicat 23 iste moritur robustus et sanus dives et felix 24 viscera eius plena sunt adipe et medullis ossa illius inrigantur 25 alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus 26 et tamen simul in pulverem dormient et vermes operient eos 27 certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas 28 dicitis enim ubi est domus principis et ubi tabernacula impiorum 29 interrogate quemlibet de viatoribus et haec eadem eum intellegere cognoscetis 30 quia in diem perditionis servabitur malus et ad diem furoris ducitur 31 quis arguet coram eo viam eius et quae fecit quis reddet illi 32 ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit 33 dulcis fuit glareis Cocyti et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles 34 quomodo igitur consolamini me frustra cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati
1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit 2 numquid Deo conparari potest homo etiam cum perfectae fuerit scientiae 3 quid prodest Deo si iustus fueris aut quid ei confers si inmaculata fuerit via tua 4 numquid timens arguet te et veniet tecum in iudicium 5 et non propter malitiam tuam plurimam et infinitas iniquitates tuas 6 abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa et nudos spoliasti vestibus 7 aquam lasso non dedisti et esurienti subtraxisti panem 8 in fortitudine brachii tui possidebas terram et potentissimus obtinebas eam 9 viduas dimisisti vacuas et lacertos pupillorum comminuisti 10 propterea circumdatus es laqueis et conturbat te formido subita 11 et putabas te tenebras non visurum et impetu aquarum inundantium non oppressurum 12 an cogitas quod Deus excelsior caelo et super stellarum vertices sublimetur 13 et dicis quid enim novit Deus et quasi per caliginem iudicat 14 nubes latibulum eius nec nostra considerat et circa cardines caeli perambulat 15 numquid semitam saeculorum custodire cupis quam calcaverunt viri iniqui 16 qui sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum 17 qui dicebant Deo recede a nobis et quasi nihil possit facere Omnipotens aestimabant eum 18 cum ille implesset domos eorum bonis quorum sententia procul sit a me 19 videbunt iusti et laetabuntur et innocens subsannabit eos 20 nonne succisa est erectio eorum et reliquias eorum devoravit ignis 21 adquiesce igitur ei et habeto pacem et per haec habebis fructus optimos 22 suscipe ex ore illius legem et pone sermones eius in corde tuo 23 si reversus fueris ad Omnipotentem aedificaberis et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo 24 dabit pro terra silicem et pro silice torrentes aureos 25 eritque Omnipotens contra hostes tuos et argentum coacervabitur tibi 26 tunc super Omnipotentem deliciis afflues et elevabis ad Deum faciem tuam 27 rogabis eum et exaudiet te et vota tua reddes 28 decernes rem et veniet tibi et in viis tuis splendebit lumen 29 qui enim humiliatus fuerit erit in gloria et qui inclinaverit oculos suos ipse salvabitur 30 salvabitur innocens salvabitur autem munditia manuum suarum
1 respondens autem Iob dixit 2 nunc quoque in amaritudine est sermo meus et manus plagae meae adgravata est super gemitum meum 3 quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum et veniam usque ad solium eius 4 ponam coram eo iudicium et os meum replebo increpationibu 5 ut sciam verba quae mihi respondeat et intellegam quid loquatur mihi 6 nolo multa fortitudine contendat mecum nec magnitudinis suae mole me premat 7 proponat aequitatem contra me et perveniat ad victoriam iudicium meum 8 si ad orientem iero non apparet si ad occidentem non intellegam eum 9 si ad sinistram quid agat non adprehendam eum si me vertam ad dextram non videbo illum 10 ipse vero scit viam meam et probavit me quasi aurum quod per ignem transit 11 vestigia eius secutus est pes meus viam eius custodivi et non declinavi ex ea 12 a mandatis labiorum eius non recessi et in sinu meo abscondi verba oris eius 13 ipse enim solus est et nemo avertere potest cogitationem eius et anima eius quodcumque voluerit hoc facit 14 cum expleverit in me voluntatem suam et alia multa similia praesto sunt e 15 et idcirco a facie eius turbatus sum et considerans eum timore sollicitor 16 Deus mollivit cor meum et Omnipotens conturbavit me 17 non enim perii propter inminentes tenebras nec faciem meam operuit caligo