Job 36; Job 37; Acts 15:22-41

Viewing Multiple Passages

Job 36

1 addens quoque Heliu haec locutus est
2 sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar
3 repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum
4 vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi
5 Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens
6 sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit
7 non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur
8 et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis
9 indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint
10 revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate
11 si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria
12 si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia
13 simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint
14 morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos
15 eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius
16 igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine
17 causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies
18 non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te
19 depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine
20 ne protrahas noctem ut ascendant populi pro eis
21 cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam
22 ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus
23 quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem
24 memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri
25 omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul
26 ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis
27 qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum
28 qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper
29 si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum
30 et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet
31 per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus
32 in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat
33 adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere
The Latin Vulgate is in the public domain.

Job 37

1 super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo
2 audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem
3 subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae
4 post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius
5 tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia
6 qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae
7 qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua
8 ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur
9 ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus
10 flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae
11 frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum
12 quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum
13 sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri
14 ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei
15 numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius
16 numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias
17 nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro
18 tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt
19 ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris
20 quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur
21 at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas
22 ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio
23 digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest
24 ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes
The Latin Vulgate is in the public domain.

Acts 15:22-41

22 tunc placuit apostolis et senioribus cum omni ecclesia eligere viros ex eis et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba Iudam qui cognominatur Barsabban et Silam viros primos in fratribus
23 scribentes per manus eorum apostoli et seniores fratres his qui sunt Antiochiae et Syriae et Ciliciae fratribus ex gentibus salutem
24 quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes turbaverunt vos verbis evertentes animas vestras quibus non mandavimus
25 placuit nobis collectis in unum eligere viros et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo
26 hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Iesu Christi
27 misimus ergo Iudam et Silam qui et ipsi vobis verbis referent eadem
28 visum est enim Spiritui Sancto et nobis nihil ultra inponere vobis oneris quam haec necessario
29 ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine suffocato et fornicatione a quibus custodientes vos bene agetis valete
30 illi igitur dimissi descenderunt Antiochiam et congregata multitudine tradiderunt epistulam
31 quam cum legissent gavisi sunt super consolatione
32 Iudas autem et Silas et ipsi cum essent prophetae verbo plurimo consolati sunt fratres et confirmaverunt
33 facto autem ibi tempore dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos qui miserant illos
34 []
35 Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiae docentes et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini
36 post aliquot autem dies dixit ad Barnaban Paulus revertentes visitemus fratres per universas civitates in quibus praedicavimus verbum Domini quomodo se habeant
37 Barnabas autem volebat secum adsumere et Iohannem qui cognominatur Marcus
38 Paulus autem rogabat eum qui discessisset ab eis a Pamphilia et non isset cum eis in opus non debere recipi eum
39 facta est autem dissensio ita ut discederent ab invicem et Barnabas adsumpto Marco navigaret Cyprum
40 Paulus vero electo Sila profectus est traditus gratiae Domini a fratribus
41 perambulabat autem Syriam et Ciliciam confirmans ecclesias
The Latin Vulgate is in the public domain.