Joshua 19; Joshua 20; Joshua 21

1 et egressa est sors secunda filiorum Symeon per cognationes suas fuitque hereditas 2 eorum in medio possessionis filiorum Iuda Bersabee et Sabee et Molada 3 et Asersual Bala et Asem 4 et Heltholath Bethul Arma 5 et Seceleg et Bethmarchaboth Asersusa 6 et Bethlebaoth et Saroen civitates tredecim et villae earum 7 Ahin et Remmon et Athar et Asan civitates quattuor et villae earum 8 omnes viculi per circuitum urbium istarum usque ad Balaath Berrameth contra australem plagam haec est hereditas filiorum Symeon iuxta cognationes suas 9 in funiculo et possessione filiorum Iuda quia maior erat et idcirco possederunt filii Symeon in medio hereditatis eorum 10 cecidit quoque sors tertia filiorum Zabulon per cognationes suas et factus est terminus possessionis eorum usque Sarith 11 ascenditque de mari et Medala ac pervenit in Debbaseth usque ad torrentem qui est contra Iecennam 12 et revertitur de Sarith contra orientem in fines Ceseleththabor et egreditur ad Dabereth ascenditque contra Iafie 13 et inde pertransit ad orientalem plagam Getthefer Etthacasin et egreditur in Remmon Ampthar et Noa 14 et circuit ad aquilonem et Nathon suntque egressus eius vallis Iepthahel 15 et Catheth et Nehalal et Semron et Iedala et Bethleem civitates duodecim et villae earum 16 haec est hereditas tribus filiorum Zabulon per cognationes suas urbes et viculi earum 17 Isachar egressa est sors quarta per cognationes suas 18 fuitque eius hereditas Hiezrahel et Chasaloth et Sunem 19 et Afaraim Seon et Anaarath 20 et Rabbith et Cesion Abes 21 et Rameth et Engannim et Enadda et Bethfeses 22 et pervenit terminus usque Thabor et Seesima et Bethsemes eruntque exitus eius Iordanes civitates sedecim et villae earum 23 haec est possessio filiorum Isachar per cognationes suas urbes et viculi earum 24 cecidit sors quinta tribui filiorum Aser per cognationes suas 25 fuitque terminus eorum Alchath et Oali et Beten et Axab 26 Elmelech et Amaad et Messal et pervenit usque ad Carmelum maris et Siorlabanath 27 ac revertitur contra orientem Bethdagon et pertransit usque Zabulon et vallem Iepthahel contra aquilonem in Bethemech et Neihel egrediturque ad levam Chabul 28 et Achran et Roob et Amon et Canae usque ad Sidonem magnam 29 revertiturque in Orma usque ad civitatem munitissimam Tyrum et usque Osa eruntque exitus eius in mare de funiculo Acziba 30 et Amma et Afec et Roob civitates viginti duae et villae earum 31 haec est possessio filiorum Aser per cognationes suas urbes et viculi earum 32 filiorum Nepthalim sexta pars cecidit per familias suas 33 et coepit terminus de Heleb et Helon in Sananim et Adami quae est Neceb et Iebnahel usque Lecum et egressus eorum usque ad Iordanem 34 revertiturque terminus contra occidentem in Aznoththabor atque inde egreditur in Ucoca et pertransit in Zabulon contra meridiem et in Aser contra occidentem et in Iuda ad Iordanem contra ortum solis 35 civitates munitissimae Aseddim Ser et Ammath et Recchath Chenereth 36 et Edema et Arama Asor 37 et Cedes et Edrai Nasor 38 et Ieron et Magdalel Horem et Bethanath et Bethsemes civitates decem et novem et villae earum 39 haec est possessio tribus filiorum Nepthali per cognationes suas urbes et viculi earum 40 tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima 41 et fuit terminus possessionis eius Saraa et Esthaol et Ahirsemes id est civitas Solis 42 Selebin et Ahialon et Iethela 43 Helon et Themna et Acron 44 Helthecen et Gebthon et Baalath 45 Iud et Benebarach et Gethremmon 46 aquae Hiercon et Areccon cum termino qui respicit Ioppen 47 et ipso fine concluditur ascenderuntque filii Dan et pugnaverunt contra Lesem ceperuntque eam et percusserunt in ore gladii ac possederunt et habitaverunt in ea vocantes nomen eius Lesemdan ex nomine Dan patris sui 48 haec est possessio tribus filiorum Dan per cognationes suas urbes et viculi earum 49 cumque conplesset terram sorte dividere singulis per tribus suas dederunt filii Israhel possessionem Iosue filio Nun in medio sui 50 iuxta praeceptum Domini urbem quam postulavit Thamnathseraa in monte Ephraim et aedificavit civitatem habitavitque in ea 51 hae sunt possessiones quas sorte diviserunt Eleazar sacerdos et Iosue filius Nun et principes familiarum ac tribuum filiorum Israhel in Silo coram Domino ad ostium tabernaculi testimonii partitique sunt terram
1 et locutus est Dominus ad Iosue dicens loquere filiis Israhel et dic eis 2 separate urbes fugitivorum de quibus locutus sum ad vos per manum Mosi 3 ut confugiat ad eas quicumque animam percusserit nescius et possit evadere iram proximi qui ultor est sanguinis 4 cum ad unam harum confugerit civitatum stabitque ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea quae se conprobent innocentem sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum 5 cumque ultor sanguinis eum fuerit persecutus non tradent in manus eius quia ignorans percussit proximum eius nec ante biduum triduumve eius probatur inimicus 6 et habitabit in civitate illa donec stet ante iudicium causam reddens facti sui et moriatur sacerdos magnus qui fuerit in illo tempore tunc revertetur homicida et ingredietur civitatem et domum suam de qua fugerat 7 decreveruntque Cedes in Galilea montis Nepthali et Sychem in monte Ephraim et Cariatharbe ipsa est Hebron in monte Iuda 8 et trans Iordanem contra orientalem plagam Hiericho statuerunt Bosor quae sita est in campestri solitudine de tribu Ruben et Ramoth in Galaad de tribu Gad et Gaulon in Basan de tribu Manasse 9 hae civitates constitutae sunt cunctis filiis Israhel et advenis qui habitant inter eos ut fugeret ad eas qui animam nescius percussisset et non moreretur in manu proximi effusum sanguinem vindicare cupientis donec staret ante populum expositurus causam suam
1 accesseruntque principes familiarum Levi ad Eleazar sacerdotem et Iosue filium Nun et ad duces cognationum per singulas tribus filiorum Israhel 2 locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta 3 dederuntque filii Israhel de possessionibus suis iuxta imperium Domini civitates et suburbana earum 4 egressaque est sors in familiam Caath filiorum Aaron sacerdotis de tribubus Iuda et Symeon et Beniamin civitates tredecim 5 et reliquis filiorum Caath id est Levitis qui superflui erant de tribubus Ephraim et Dan et dimidia tribu Manasse civitates decem 6 porro filiis Gerson egressa est sors ut acciperent de tribubus Isachar et Aser et Nepthalim dimidiaque tribu Manasse in Basan civitates numero tredecim 7 et filiis Merari per cognationes suas de tribubus Ruben et Gad et Zabulon urbes duodecim 8 dederuntque filii Israhel Levitis civitates et suburbana earum sicut praecepit Dominus per manum Mosi singulis sorte tribuentes 9 de tribubus filiorum Iuda et Symeon dedit Iosue civitates quarum ista sunt nomina 10 filiis Aaron per familias Caath levitici generis prima enim sors illis egressa est 11 Cariatharbe patris Enach quae vocatur Hebron in monte Iuda et suburbana eius per circuitum 12 agros vero et villas eius dederat Chaleb filio Iepphonne ad possidendum 13 dedit ergo filiis Aaron sacerdotis Hebron confugii civitatem ac suburbana eius et Lebnam cum suburbanis suis 14 et Iether et Isthimon 15 et Helon Dabir 16 et Ahin et Iethan et Bethsemes cum suburbanis suis civitates novem de tribubus ut dictum est duabus 17 de tribu autem filiorum Beniamin Gabaon et Gabee 18 et Anathoth et Almon cum suburbanis suis civitates quattuor 19 omnes simul civitates filiorum Aaron sacerdotis tredecim cum suburbanis suis 20 reliquis vero per familias filiorum Caath levitici generis haec est data possessio 21 de tribu Ephraim urbs confugii Sychem cum suburbanis suis in monte Ephraim et Gazer 22 et Cebsain et Bethoron cum suburbanis suis civitates quattuor 23 de tribu quoque Dan Elthece et Gebbethon 24 et Ahialon et Gethremmon cum suburbanis suis civitates quattuor 25 porro de dimidia tribu Manasse Thanach et Gethremmon cum suburbanis suis civitates duae 26 omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus 27 filiis quoque Gerson levitici generis dedit de dimidia tribu Manasse confugii civitatem Gaulon in Basan et Bosram cum suburbanis suis civitates duas 28 porro de tribu Isachar Cesion et Dabereth 29 et Iaramoth et Engannim cum suburbanis suis civitates quattuor 30 de tribu autem Aser Masal et Abdon 31 et Elacoth et Roob cum suburbanis suis civitates quattuor 32 de tribu quoque Nepthali civitatem confugii Cedes in Galilea et Ammothdor et Charthan cum suburbanis suis civitates tres 33 omnes urbes familiarum Gerson tredecim cum suburbanis suis 34 filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha 35 et Damna et Nalol civitates quattuor cum suburbanis suis 36 [de tribu quoque Ruben ciuitates confugii Bosor in solitudine et Cedson et Misor et Ocho ciuitates quattuor cum suburbanis suis] 37 et de tribu Gad civitates confugii Ramoth in Galaad et Manaim et Esebon et Iazer civitates quattuor cum suburbanis suis 38 omnes urbes filiorum Merari per familias et cognationes suas duodecim 39 itaque universae civitates Levitarum in medio possessionis filiorum Israhel fuerunt quadraginta octo 40 cum suburbanis suis singulae per familias distributae 41 deditque Dominus Israheli omnem terram quam traditurum se patribus eorum iuraverat et possederunt illam atque habitaverunt in ea 42 dataque est ab eo pax in omnes per circuitum nationes nullusque eis hostium resistere ausus est sed cuncti in eorum dicionem redacti sunt 43 ne unum quidem verbum quod illis praestaturum se esse promiserat irritum fuit sed rebus expleta sunt omnia