Luke 17; Luke 18

1 et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt 2 utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis 3 adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi 4 et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi 5 et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem 6 dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis 7 quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe 8 et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes 9 numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto 10 sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus 11 et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam 12 et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe 13 et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri 14 quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt 15 unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum 16 et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus 17 respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt 18 non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena 19 et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit 20 interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione 21 neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est 22 et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis 23 et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini 24 nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua 25 primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac 26 et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis 27 edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes 28 similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant 29 qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit 30 secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur 31 in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro 32 memores estote uxoris Loth 33 quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam 34 dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur 35 duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur 36 respondentes dicunt illi ubi Domine 37 qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae
1 dicebat autem et parabolam ad illos quoniam oportet semper orare et non deficere 2 dicens iudex quidam erat in quadam civitate qui Deum non timebat et hominem non verebatur 3 vidua autem quaedam erat in civitate illa et veniebat ad eum dicens vindica me de adversario meo 4 et nolebat per multum tempus post haec autem dixit intra se et si Deum non timeo nec hominem revereor 5 tamen quia molesta est mihi haec vidua vindicabo illam ne in novissimo veniens suggillet me 6 ait autem Dominus audite quid iudex iniquitatis dicit 7 Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte et patientiam habebit in illis 8 dico vobis quia cito faciet vindictam illorum verumtamen Filius hominis veniens putas inveniet fidem in terra 9 dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros parabolam istam 10 duo homines ascenderunt in templum ut orarent unus Pharisaeus et alter publicanus 11 Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus 12 ieiuno bis in sabbato decimas do omnium quae possideo 13 et publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare sed percutiebat pectus suum dicens Deus propitius esto mihi peccatori 14 dico vobis descendit hic iustificatus in domum suam ab illo quia omnis qui se exaltat humiliabitur et qui se humiliat exaltabitur 15 adferebant autem ad illum et infantes ut eos tangeret quod cum viderent discipuli increpabant illos 16 Iesus autem convocans illos dixit sinite pueros venire ad me et nolite eos vetare talium est enim regnum Dei 17 amen dico vobis quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer non intrabit in illud 18 et interrogavit eum quidam princeps dicens magister bone quid faciens vitam aeternam possidebo 19 dixit autem ei Iesus quid me dicis bonum nemo bonus nisi solus Deus 20 mandata nosti non occides non moechaberis non furtum facies non falsum testimonium dices honora patrem tuum et matrem 21 qui ait haec omnia custodivi a iuventute mea 22 quo audito Iesus ait ei adhuc unum tibi deest omnia quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me 23 his ille auditis contristatus est quia dives erat valde 24 videns autem illum Iesus tristem factum dixit quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei intrabunt 25 facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei 26 et dixerunt qui audiebant et quis potest salvus fieri 27 ait illis quae inpossibilia sunt apud homines possibilia sunt apud Deum 28 ait autem Petrus ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te 29 qui dixit eis amen dico vobis nemo est qui reliquit domum aut parentes aut fratres aut uxorem aut filios propter regnum Dei 30 et non recipiat multo plura in hoc tempore et in saeculo venturo vitam aeternam 31 adsumpsit autem Iesus duodecim et ait illis ecce ascendimus Hierosolyma et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis 32 tradetur enim gentibus et inludetur et flagellabitur et conspuetur 33 et postquam flagellaverint occident eum et die tertia resurget 34 et ipsi nihil horum intellexerunt et erat verbum istud absconditum ab eis et non intellegebant quae dicebantur 35 factum est autem cum adpropinquaret Hiericho caecus quidam sedebat secus viam mendicans 36 et cum audiret turbam praetereuntem interrogabat quid hoc esset 37 dixerunt autem ei quod Iesus Nazarenus transiret 38 et clamavit dicens Iesu Fili David miserere mei 39 et qui praeibant increpabant eum ut taceret ipse vero multo magis clamabat Fili David miserere mei 40 stans autem Iesus iussit illum adduci ad se et cum adpropinquasset interrogavit illum 41 dicens quid tibi vis faciam at ille dixit Domine ut videam 42 et Iesus dixit illi respice fides tua te salvum fecit 43 et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo