URGENT: Hurricane Dorian Victims Need Your Help

Luke 6; Luke 7

1 factum est autem in sabbato secundoprimo cum transiret per sata vellebant discipuli eius spicas et manducabant confricantes manibus 2 quidam autem Pharisaeorum dicebant illis quid facitis quod non licet in sabbatis 3 et respondens Iesus ad eos dixit nec hoc legistis quod fecit David cum esurisset ipse et qui cum eo erant 4 quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis sumpsit et manducavit et dedit his qui cum ipso erant quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus 5 et dicebat illis quia dominus est Filius hominis etiam sabbati 6 factum est autem et in alio sabbato ut intraret in synagogam et doceret et erat ibi homo et manus eius dextra erat arida 7 observabant autem scribae et Pharisaei si in sabbato curaret ut invenirent accusare illum 8 ipse vero sciebat cogitationes eorum et ait homini qui habebat manum aridam surge et sta in medium et surgens stetit 9 ait autem ad illos Iesus interrogo vos si licet sabbato bene facere an male animam salvam facere an perdere 10 et circumspectis omnibus dixit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus eius 11 ipsi autem repleti sunt insipientia et conloquebantur ad invicem quidnam facerent Iesu 12 factum est autem in illis diebus exiit in montem orare et erat pernoctans in oratione Dei 13 et cum dies factus esset vocavit discipulos suos et elegit duodecim ex ipsis quos et apostolos nominavit 14 Simonem quem cognominavit Petrum et Andream fratrem eius Iacobum et Iohannem Philippum et Bartholomeum 15 Mattheum et Thomam Iacobum Alphei et Simonem qui vocatur Zelotes 16 Iudam Iacobi et Iudam Scarioth qui fuit proditor 17 et descendens cum illis stetit in loco campestri et turba discipulorum eius et multitudo copiosa plebis ab omni Iudaea et Hierusalem et maritimae Tyri et Sidonis 18 qui venerunt ut audirent eum et sanarentur a languoribus suis et qui vexabantur ab spiritibus inmundis curabantur 19 et omnis turba quaerebant eum tangere quia virtus de illo exiebat et sanabat omnes 20 et ipse elevatis oculis in discipulos suos dicebat beati pauperes quia vestrum est regnum Dei 21 beati qui nunc esuritis quia saturabimini beati qui nunc fletis quia ridebitis 22 beati eritis cum vos oderint homines et cum separaverint vos et exprobraverint et eiecerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis 23 gaudete in illa die et exultate ecce enim merces vestra multa in caelo secundum haec enim faciebant prophetis patres eorum 24 verumtamen vae vobis divitibus quia habetis consolationem vestram 25 vae vobis qui saturati estis quia esurietis vae vobis qui ridetis nunc quia lugebitis et flebitis 26 vae cum bene vobis dixerint omnes homines secundum haec faciebant prophetis patres eorum 27 sed vobis dico qui auditis diligite inimicos vestros benefacite his qui vos oderunt 28 benedicite maledicentibus vobis orate pro calumniantibus vos 29 ei qui te percutit in maxillam praebe et alteram et ab eo qui aufert tibi vestimentum etiam tunicam noli prohibere 30 omni autem petenti te tribue et qui aufert quae tua sunt ne repetas 31 et prout vultis ut faciant vobis homines et vos facite illis similiter 32 et si diligitis eos qui vos diligunt quae vobis est gratia nam et peccatores diligentes se diligunt 33 et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt quae vobis est gratia siquidem et peccatores hoc faciunt 34 et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere quae gratia est vobis nam et peccatores peccatoribus fenerantur ut recipiant aequalia 35 verumtamen diligite inimicos vestros et benefacite et mutuum date nihil desperantes et erit merces vestra multa et eritis filii Altissimi quia ipse benignus est super ingratos et malos 36 estote ergo misericordes sicut et Pater vester misericors est 37 nolite iudicare et non iudicabimini nolite condemnare et non condemnabimini dimittite et dimittemini 38 date et dabitur vobis mensuram bonam confersam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum eadem quippe mensura qua mensi fueritis remetietur vobis 39 dicebat autem illis et similitudinem numquid potest caecus caecum ducere nonne ambo in foveam cadent 40 non est discipulus super magistrum perfectus autem omnis erit sicut magister eius 41 quid autem vides festucam in oculo fratris tui trabem autem quae in oculo tuo est non consideras 42 et quomodo potes dicere fratri tuo frater sine eiciam festucam de oculo tuo ipse in oculo tuo trabem non videns hypocrita eice primum trabem de oculo tuo et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui 43 non est enim arbor bona quae facit fructus malos neque arbor mala faciens fructum bonum 44 unaquaeque enim arbor de fructu suo cognoscitur neque enim de spinis colligunt ficus neque de rubo vindemiant uvam 45 bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum et malus homo de malo profert malum ex abundantia enim cordis os loquitur 46 quid autem vocatis me Domine Domine et non facitis quae dico 47 omnis qui venit ad me et audit sermones meos et facit eos ostendam vobis cui similis est 48 similis est homini aedificanti domum qui fodit in altum et posuit fundamenta supra petram inundatione autem facta inlisum est flumen domui illi et non potuit eam movere fundata enim erat supra petram 49 qui autem audivit et non fecit similis est homini aedificanti domum suam supra terram sine fundamento in quam inlisus est fluvius et continuo concidit et facta est ruina domus illius magna
1 cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis intravit Capharnaum 2 centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus qui illi erat pretiosus 3 et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius 4 at illi cum venissent ad Iesum rogabant eum sollicite dicentes ei quia dignus est ut hoc illi praestes 5 diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis 6 Iesus autem ibat cum illis et cum iam non longe esset a domo misit ad eum centurio amicos dicens Domine noli vexari non enim dignus sum ut sub tectum meum intres 7 propter quod et me ipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te sed dic verbo et sanabitur puer meus 8 nam et ego homo sum sub potestate constitutus habens sub me milites et dico huic vade et vadit et alio veni et venit et servo meo fac hoc et facit 9 quo audito Iesus miratus est et conversus sequentibus se turbis dixit amen dico vobis nec in Israhel tantam fidem inveni 10 et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum 11 et factum est deinceps ibat in civitatem quae vocatur Naim et ibant cum illo discipuli eius et turba copiosa 12 cum autem adpropinquaret portae civitatis et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae et haec vidua erat et turba civitatis multa cum illa 13 quam cum vidisset Dominus misericordia motus super ea dixit illi noli flere 14 et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge 15 et resedit qui erat mortuus et coepit loqui et dedit illum matri suae 16 accepit autem omnes timor et magnificabant Deum dicentes quia propheta magnus surrexit in nobis et quia Deus visitavit plebem suam 17 et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circa regionem 18 et nuntiaverunt Iohanni discipuli eius de omnibus his 19 et convocavit duos de discipulis suis Iohannes et misit ad Dominum dicens tu es qui venturus es an alium expectamus 20 cum autem venissent ad eum viri dixerunt Iohannes Baptista misit nos ad te dicens tu es qui venturus es an alium expectamus 21 in ipsa autem hora curavit multos a languoribus et plagis et spiritibus malis et caecis multis donavit visum 22 et respondens dixit illis euntes nuntiate Iohanni quae vidistis et audistis quia caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur 23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me 24 et cum discessissent nuntii Iohannis coepit dicere de Iohanne ad turbas quid existis in desertum videre harundinem vento moveri 25 sed quid existis videre hominem mollibus vestimentis indutum ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis in domibus regum sunt 26 sed quid existis videre prophetam utique dico vobis et plus quam prophetam 27 hic est de quo scriptum est ecce mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te 28 dico enim vobis maior inter natos mulierum propheta Iohanne Baptista nemo est qui autem minor est in regno Dei maior est illo 29 et omnis populus audiens et publicani iustificaverunt Deum baptizati baptismo Iohannis 30 Pharisaei autem et legis periti consilium Dei spreverunt in semet ipsos non baptizati ab eo 31 cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt 32 similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem et dicentibus cantavimus vobis tibiis et non saltastis lamentavimus et non plorastis 33 venit enim Iohannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum et dicitis daemonium habet 34 venit Filius hominis manducans et bibens et dicitis ecce homo devorator et bibens vinum amicus publicanorum et peccatorum 35 et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis 36 rogabat autem illum quidam de Pharisaeis ut manducaret cum illo et ingressus domum Pharisaei discubuit 37 et ecce mulier quae erat in civitate peccatrix ut cognovit quod accubuit in domo Pharisaei adtulit alabastrum unguenti 38 et stans retro secus pedes eius lacrimis coepit rigare pedes eius et capillis capitis sui tergebat et osculabatur pedes eius et unguento unguebat 39 videns autem Pharisaeus qui vocaverat eum ait intra se dicens hic si esset propheta sciret utique quae et qualis mulier quae tangit eum quia peccatrix est 40 et respondens Iesus dixit ad illum Simon habeo tibi aliquid dicere at ille ait magister dic 41 duo debitores erant cuidam feneratori unus debebat denarios quingentos alius quinquaginta 42 non habentibus illis unde redderent donavit utrisque quis ergo eum plus diliget 43 respondens Simon dixit aestimo quia is cui plus donavit at ille dixit ei recte iudicasti 44 et conversus ad mulierem dixit Simoni vides hanc mulierem intravi in domum tuam aquam pedibus meis non dedisti haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillis suis tersit 45 osculum mihi non dedisti haec autem ex quo intravit non cessavit osculari pedes meos 46 oleo caput meum non unxisti haec autem unguento unxit pedes meos 47 propter quod dico tibi remittentur ei peccata multa quoniam dilexit multum cui autem minus dimittitur minus diligit 48 dixit autem ad illam remittuntur tibi peccata 49 et coeperunt qui simul accumbebant dicere intra se quis est hic qui etiam peccata dimittit 50 dixit autem ad mulierem fides tua te salvam fecit vade in pace