Mark 10; Mark 11

1 et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illos 2 et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eum 3 at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses 4 qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere 5 quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud 6 ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus 7 propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suam 8 et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una caro 9 quod ergo Deus iunxit homo non separet 10 et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum 11 et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam 12 et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur 13 et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibus 14 quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Dei 15 amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illud 16 et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eos 17 et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam 18 Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus 19 praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matrem 20 et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute mea 21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me 22 qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multas 23 et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt 24 discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introire 25 facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei 26 qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieri 27 et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deum 28 coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te 29 respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangelium 30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternam 31 multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi 32 erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei ventura 33 quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus 34 et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurget 35 et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis 36 at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis 37 et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua 38 Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizari 39 at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabimini 40 sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum est 41 et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne 42 Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorum 43 non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister 44 et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus 45 nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis 46 et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans 47 qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei 48 et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei 49 et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te 50 qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum 51 et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videam 52 Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via
1 et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum mittit duos ex discipulis suis 2 et ait illis ite in castellum quod est contra vos et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum super quem nemo adhuc hominum sedit solvite illum et adducite 3 et si quis vobis dixerit quid facitis dicite quia Domino necessarius est et continuo illum dimittet huc 4 et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio et solvunt eum 5 et quidam de illic stantibus dicebant illis quid facitis solventes pullum 6 qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus et dimiserunt eis 7 et duxerunt pullum ad Iesum et inponunt illi vestimenta sua et sedit super eo 8 multi autem vestimenta sua straverunt in via alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via 9 et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes osanna benedictus qui venit in nomine Domini 10 benedictum quod venit regnum patris nostri David osanna in excelsis 11 et introivit Hierosolyma in templum et circumspectis omnibus cum iam vespera esset hora exivit in Bethania cum duodecim 12 et alia die cum exirent a Bethania esuriit 13 cumque vidisset a longe ficum habentem folia venit si quid forte inveniret in ea et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia non enim erat tempus ficorum 14 et respondens dixit ei iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te manducet et audiebant discipuli eius 15 et veniunt Hierosolymam et cum introisset templum coepit eicere vendentes et ementes in templo et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit 16 et non sinebat ut quisquam vas transferret per templum 17 et docebat dicens eis non scriptum est quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus vos autem fecistis eam speluncam latronum 18 quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant quomodo eum perderent timebant enim eum quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius 19 et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate 20 et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus 21 et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit 22 et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei 23 amen dico vobis quicumque dixerit huic monti tollere et mittere in mare et non haesitaverit in corde suo sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei 24 propterea dico vobis omnia quaecumque orantes petitis credite quia accipietis et veniet vobis 25 et cum stabitis ad orandum dimittite si quid habetis adversus aliquem ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra 26 quod si vos non dimiseritis nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra 27 et veniunt rursus Hierosolymam et cum ambularet in templo accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores 28 et dicunt illi in qua potestate haec facis et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias 29 Iesus autem respondens ait illis interrogabo vos et ego unum verbum et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam 30 baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus respondete mihi 31 at illi cogitabant secum dicentes si dixerimus de caelo dicet quare ergo non credidistis ei 32 sed dicemus ex hominibus timebant populum omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset 33 et respondentes dicunt Iesu nescimus respondens Iesus ait illis neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam